Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Nemo autem gratus esse potest, nisi contempsit ista, propter quae vulgus insanit; si referre vis gratiam, et in exilium eundum est et effundendus sanguis et suscipienda egestas et ipsa innocentia saepe maculanda indignisque obicienda rumoribus.

Non parvo sibi constat homo gratus. Nihil carius aestimamus quam beneficium, quamdiu petimus, nihil vilius, cum accepimus. Quaeris quid sit, quod oblivionem nobis acceptorum faciat ? Cupiditas accipiendorum. Cogitamus non quid inpetratum, sed quid petendum sit. Abstrahunt a recto divitiae, honores, potentia et cetera, quae opinione nostra cara sunt, pretio suo vilia.

Nescimus aestimare res, de

v2.p.238
quibus non cum fama, sed cum rerum natura deliberandum est; nihil habent ista magnificum, quo mentes in se nostras trahant, praeter hoc, quod mirari illa consuevimus. Non enim, quia concupiscenda sunt, laudantur, sed concupiscuntur, quia laudata sunt, et cum singulorum error publicum fecerit, singulorum errorem facit publicus.

Sed quemadmodum illa credidimus, sic et hoc eidem populo credamus, nihil esse grato animo honestius. Omnes hoc urbes, omnes etiam ex barbaris regionibus gentes conclamabunt. In hoc bonis malisque conveniet.

Erunt qui voluptates laudent, erunt qui labores malint; erunt qui dolorem maximum malum dicant, erunt qui ne malum quidem appellent; divitias aliquis ad summum bonum admittet, alius illas dicet malo vitae humanae repertas, nihil esse eo locupletius, cui quod donet fortuna non invenit. In tanta iudiciorum diversitate referendam bene merentibus gratiam omnes tibi uno, quod aiunt, ore adfirmabunt. In hoc tam discors turba consentiet; cum interim iniurias pro beneficiis reddimus, et prima causa est, cur quis ingratus sit, si satis gratus esse non potuit.

Eo perductus est furor, ut periculosissima res sit beneficia in aliquem magna conferre; nam quia putat turpe non reddere, non vult esse, cui reddat. Tibi habe, quod accepisti;

v2.p.240
non repeto, non exigo. Profuisse tutum sit. Nullum est odium perniciosius quam e beneficii violati pudore. VALE.

Desii iam de te esse sollicitus. "Quem," inquis, "deorum sponsorem accepisti?" Eum scilicet, qui neminem fallit, animum recti ac boni amatorem. In tuto pars tui melior est. Potest fortuna tibi iniuriam facere; quod ad rem magis pertinet, non timeo, ne tu facias tibi. I, qua ire coepisti et in isto te vitae habitu conpone placide, non molliter.

Male mihi esse malo quam molliter; male [*](male added by Muretus.) nunc sic excipe, quemadmodum a populo solet dici: dure, aspere, laboriose. Audire solemus sic quorundam vitam laudari, quibus invidetur: "molliter vivit"; hoc dicunt: " mollis est." Paulatim enim effeminatur animus atque in similitudinem otii sui et pigritiae, in qua iacet, solvitur. Quid ergo? Viro non vel obrigescere satius est? Deinde idem delicati timent, [*](morti after timent deleted by Madvig.) cui vitam suam fecere similem. Multum interest

v2.p.242
inter otium et conditivum. "

Quid ergo?" inquis, " non satius est vel sic iacere quam in istis officiorum verticibus volutari ?" Utraque res detestabilis est, et contractio et torpor. Puto, aeque qui in odoribus iacet, mortuus est quam qui rapitur unco.

Otium sine litteris mors est et hominis vivi sepultura.