Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Sapiens inter se omnia conparabit, maius enim aut minus fit, quamvis idem sit, tempore, loco, causa, Saepe enim hoc non potuere divitiae in domum

v2.p.228
infusae, quod opportune dati mille denarii. Multum enim interest, donaveris an succurreris, servaverit illum tua liberalitas an instruxerit. Saepe quod datur, exiguum est, quod sequitur ex eo, magnum. Quantum autem existimas interesse, utrum aliquis quod derat a se, [*](derat a se Haase; derata sed VP; dederat sed b; daret, a se, quod praesto erat Madvig.) quod praestabat, sumpserit an beneficium acceperit ut daret?

Sed ne in eadem, quae satis scrutati sumus, revolvamur. In hac conparatione beneficii et iniuriae vir bonus iudicabit quidem quod erit aequissimum, sed beneficio favebit; in hanc erit partem proclivior.

Plurimum autem momenti persona solet adferre in rebus eiusmodi: " Dedisti mihi beneficium in servo, iniuriam fecisti in patre. Servasti mihi filium, sed patrem [*](patrem edd.; patri Vb; patiā P.) abstulisti." Alia deinceps, per quae procedit omnis conlatio, prosequitur et, si pusillum erit, quod intersit, dissimulabit. Etiam si multum fuerit, sed si id donari salva pietate ac fide poterit, remittet; id est, si ad ipsum tota pertinebit iniuria.

Summa rei haec est: facilis erit in conmutando. Patietur plus inputari sibi. Invitus beneficium per conpensationem iniuriae solvet. In hanc partem inclinabit, huc verget, ut cupiat debere gratiam, cupiat referre.

v2.p.230
Errat enim, si quis beneficium accipit libentius quam reddit. Quanto hilarior est, qui solvit quam qui mutuatur, tanto debet laetior esse, qui se maximo aere alieno accepti benefici exonerat, quam qui cum maxime obligatur.

Nam in hoc quoque falluntur ingrati, quod creditori quidem praeter sortem extra ordinem numerant, beneficiorum autem usum esse gratuitum putant. Et illa crescunt mora tantoque plus solvendum est, quanto tardius. Ingratus est, qui beneficium reddit sine usura. Itaque huius quoque rei habebitur ratio, cum conterentur accepta et expensa.

Omnia facienda sunt, ut quam gratissimi simus.

Nostrum enim hoc bonum est, quemadmodum iustitia non est, ut vulgo creditur, ad alios pertinens; magna pars eius in se redit. Nemo non, cum alteri prodest, sibi profuit, non eo nomine dico, quod volet adiuvare adiutus, protegere defensus, quod bonum exemplum circuitu ad facientem revertitur, sicut mala exempla reddunt in auctores nec ulla miseratio contingit iis, qui patiuntur iniurias, quas posse fieri faciendo docuerunt, sed quod virtutum omnium pretium in ipsis est. Non enim exercentur ad praemium; recte facti fecisse merces est.

Gratus sum, non ut alius mihi libentius praestet priore inritatus

v2.p.232
exemplo, sed ut rem iucundissimam ac pulcherrimam faciam; gratus sum, non quia expedit, sed quia iuvat. Hoc ut scias ita esse, si gratum esse non licebit, nisi ut videar ingratus, si reddere beneficium non aliter quam per speciem iniuriae potero, aequissimo animo ad honestum consilium per mediam infamiam tendam. Nemo mihi videtur pluris aestimare virtutem, nemo illi magis esse devotus quam qui boni viri famam perdidit, ne conscientiam perderet.