Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Hoc aliquis inter illa numerat, quae
Deinde idem admiratur, cum dicimus : "Solus sapiens scit amare. Solus sapiens amicus est." Atqui et amoris et amicitiae pars est referre gratiam, immo hoc magis vulgare est et in plures cadit quam vera amicitia. Deinde idem admiratur, quod dicimus fidem nisi in sapiente non esse, tamquam non ipse idem dicat. An tibi videtur fidem habere, qui referre gratiam nescit?
Desinant itaque infamare nos tam quam incredibilia iactantes et sciant apud sapientem esse ipsa honesta, apud vulgum simulacra rerum honestarum et effigies. Nemo referre gratiam scit nisi sapiens. Stultus quoque, utcumque scit et quemadmodum potest, referat; scientia illi potius quam voluntas desit. Velle non discitur.
Sapiens inter se omnia conparabit, maius enim aut minus fit, quamvis idem sit, tempore, loco, causa, Saepe enim hoc non potuere divitiae in domum
Sed ne in eadem, quae satis scrutati sumus, revolvamur. In hac conparatione beneficii et iniuriae vir bonus iudicabit quidem quod erit aequissimum, sed beneficio favebit; in hanc erit partem proclivior.
Plurimum autem momenti persona solet adferre in rebus eiusmodi: " Dedisti mihi beneficium in servo, iniuriam fecisti in patre. Servasti mihi filium, sed patrem [*](patrem edd.; patri Vb; patiā P.) abstulisti." Alia deinceps, per quae procedit omnis conlatio, prosequitur et, si pusillum erit, quod intersit, dissimulabit. Etiam si multum fuerit, sed si id donari salva pietate ac fide poterit, remittet; id est, si ad ipsum tota pertinebit iniuria.
Summa rei haec est: facilis erit in conmutando. Patietur plus inputari sibi. Invitus beneficium per conpensationem iniuriae solvet. In hanc partem inclinabit, huc verget, ut cupiat debere gratiam, cupiat referre.
Nam in hoc quoque falluntur ingrati, quod creditori quidem praeter sortem extra ordinem numerant, beneficiorum autem usum esse gratuitum putant. Et illa crescunt mora tantoque plus solvendum est, quanto tardius. Ingratus est, qui beneficium reddit sine usura. Itaque huius quoque rei habebitur ratio, cum conterentur accepta et expensa.
Omnia facienda sunt, ut quam gratissimi simus.
Nostrum enim hoc bonum est, quemadmodum iustitia non est, ut vulgo creditur, ad alios pertinens; magna pars eius in se redit. Nemo non, cum alteri prodest, sibi profuit, non eo nomine dico, quod volet adiuvare adiutus, protegere defensus, quod bonum exemplum circuitu ad facientem revertitur, sicut mala exempla reddunt in auctores nec ulla miseratio contingit iis, qui patiuntur iniurias, quas posse fieri faciendo docuerunt, sed quod virtutum omnium pretium in ipsis est. Non enim exercentur ad praemium; recte facti fecisse merces est.
Gratus sum, non ut alius mihi libentius praestet priore inritatus