Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hodierno die non tantum meo beneficio vaco, sed spectaculi, quod omnes molestos ad sphaeromachian avocavit. Nemo inrumpet, nemo cogitationem meam impediet, quae hac ipsa fiducia procedit audacius. Non crepuit subinde ostium, non adlevabitur velum; licebit tuto vadere, [*](tuto vadere Hense; uno vadere MSS.) quod magis necessarium est per se eunti et suam sequenti viam. Non ergo sequor priores ? Facio, sed permitto mihi et invenire aliquid et mutare et relinquere. Non servio illis, sed adsentior.

Magnum tamen verbum dixi, qui mihi silentium promittebam et sine interpellatore secretum. Ecce ingens clamor ex stadio perfertur et me non excutit mihi, sed in huius ipsius rei contentionem transfert. Cogito mecum, quam multi corpora exerceant, ingenia quam pauci; quantus ad spectaculum non fidele et lusorium fiat concursus, quanta sit circa artes bonas solitudo; quam inbecilli animo sint, quorum lacertos umerosque miramur.

Illud maxime revolvo mecum: si corpus perduci exercitatione ad hanc patientiam potest, qua et pugnos pariter et calces non unius hominis ferat, qua solem ardentissimum in ferventissimo pulvere sustinens aliquis et sanguine suo madens

v2.p.214
diem ducat; quanto facilius animus conroborari possit, ut fortunae ictus invictus excipiat, ut proiectus, ut conculcatus exsurgat.

Corpus enim multis eget rebus, ut valeat; animus ex se crescit, se ipse alit, se exercet. Illis multo cibo, multa potione opus est, multo oleo, longa denique opera; tibi continget virtus sine apparatu, sine inpensa. Quicquid facere te potest bonum, tecum est.

Quid tibi opus est, ut sis bonus ? Velle. Quid autem melius potes velle quam eripere te huic servituti, quae omnes premit, quam mancipia quoque condicionis extremae et in his sordibus nata omni modo exuere conantur ? Peculium suum, quod conparaverunt ventre fraudato, pro capite numerant; tu non concupisces qualiacumque ad libertatem pervenire, qui te in illa putas natum ?

Quid ad arcam tuam respicis ? Emi non potest. Itaque in tabulas vanum coicitur nomen libertatis, quam nec qui emerunt, habent nec qui vendiderunt. Tibi des oportet istud bonum, a te petas.

Libera te primum metu mortis: illa nobis iugum inponit; deinde metu paupertatis.

Si vis scire, quam nihil in illa mali sit, compara inter se pauperum et divitum vultus; saepius pauper et fidelius ridet;

v2.p.216
nulla sollicitudo in alto est; etiam si qua incidit cura, velut nubes levis transit. Horum, qui felices vocantur, hilaritas ficta est at [*](at Madvig; aut MSS.) gravis et subpurata tristitia, eo quidem gravior, quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem.

Saepius hoc exemplo mihi utendum est, nec enim ullo efficacius exprimitur hic humanae vitae mimus, qui nobis partes, quas male agamus, adsignat. Ille, qui in scaena latus incedit et haec resupinus dicit

  1. En impero Argis; regna mihi liquit Pelops,
  2. Qua ponto ab Helles atque ab Ionio mari
  3. Urgetur Isthmos,
servus est, quinque modios accipit et quinque denarios; ille qui superbus atque inpotens et fiducia virium tumidus ait:

Quod nisi quieris, Menelae, hac dextra occides, diurnum accipit, in centunculo dormit. Idem de istis licet omnibus dicas, quos supra capita hominum supraque turbam delicatos lectica suspendit; omnium istorum personata felicitas est. Contemnes illos, si despoliaveris.

Equum empturus solvi iubes stratum, detrahis vestimenta venalibus, ne qua vitia corporis lateant;

v2.p.218
hominem involutum aestimas ? Mangones quicquid est, quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt, itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt. Sive crus alligatum sive brachium aspiceres, nudari iuberes et ipsum tibi corpus ostendi.

Vides illum Scythiae Sarmatiaeve regem insigni capitis decorum ? Si vis illum aestimare totumque scire, qualis sit, fasciam solve; multum mali sub illa latet. Quid de aliis loquor ? Si perpendere te voles, sepone pecuniam, domum, dignitatem, intus te ipse considera. Nunc qualis sis, aliis credis. VALE