Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Potest fieri, ut me interroges, quare ab Epicuro tam multa bene dicta referam potius quam nostrorum. Quid est tamen, quare tu istas Epicuri voces putes esse, non publicas ? Quam multi poetae dicunt, quae philosophis aut dicta sunt aut dicenda! Non adtingam tragicos nec togatas nostras. Habent enim hae quoque aliquid severitatis et sunt inter comoedias ac tragoedias mediae. Quantum disertissimorum versuum inter mimos iacet! Quam multa Publilii non excalceatis, sed coturnatis dicenda sunt!

Unum versum eius, qui ad philosophiam pertinet et

v1.p.42
ad hanc partem, quae modo fuit in manibus, referam, quo negat fortuita in nostro habenda:
  1. Alienum est omne, quicquid optando evenit.

Hunc sensum [*](sensum Buecheler; versum MSS.) a te dici non paulo melius et [*](et Muretus; sed MSS.) adstrictis memini:

  1. Non est tuum, fortuna quod fecit tuum.
Illud etiamnunc melius dictum a te non praeteribo:
  1. Dari bonum quod potuit, auferri potest.
Hoc non inputo in solutum; dedi [*](dedi inserted by Hense.) de tuo tibi.

An merito reprehendat in quadam epistula Epicurus eos, qui dicunt sapientem se ipso esse contentum et propter hoc amico non indigere, desideras scire. Hoc obicitur Stilboni ab Epicuro et iis quibus summum bonum visum est animus inpatiens.

In ambiguitatem incidendum est, si exprimere ἀπάθειαν uno verbo cito voluerimus et inpatientiam dicere. Poterit enim contrarium ei, quod significare volumus, intellegi. Nos eum volumus dicere, qui respuat omnis mali sensum; accipietur is, qui nullum

v1.p.44
ferre possit malum. Vide ergo, num satius sit aut invulnerabilem animum dicere aut animum extra omnem patientiam positum.