Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Ita dico, Lucili, et te in caelum compendiario voco.

Solebat Sextius dicere Iovem plus non posse quam bonum virum. Plura Iuppiter habet, quae praestet hominibus, sed inter duos bonos non est melior, qui locupletior, non magis quam inter duos, quibus par scientia regendi gubernaculum est, meliorem dixeris, cui maius speciosiusque navigium est.

Iuppiter quo antecedit virum bonum ? Diutius bonus est; sapiens nihilo se minoris existimat, quod virtutes eius spatio breviore cluduntur. Quemadmodum ex duobus sapientibus qui senior decessit, non est beatior eo, cuius intra pauciores annos terminata virtus est, sic deus non vincit sapientem felicitate, etiam si vincit aetate.

Non est virtus maior, quae longior. Iuppiter omnia habet, sed nempe aliis tradidit habenda; ad

v2.p.112
ipsum hic unus usus pertinet, quod utendi omnibus causa est. Sapiens tam aequo animo omnia apud alios videt contemnitque quam Iuppiter et hoc se magis suspicit, quod Iuppiter uti illis non potest, sapiens non vult.

Credamus itaque Sextio monstranti pulcherrimum iter et clamanti: "hac 'itur ad astra,' hac secundum frugalitatem, hac secundum temperantiam, hac secundum fortitudinem."

Non sunt di fastidiosi, non invidi; admittunt et ascendentibus manum porrigunt.

Miraris hominem ad deos ire ? Deus ad homines venit, immo quod est propius, in homines venit; nulla sine deo mens bona est. Semina in corporibus humanis divina dispersa sunt, quae si bonus cultor excipit, similia origini prodeunt et paria iis, ex quibus orta sunt, surgunt; si malus, non aliter quam humus sterilis ac palustris necat ac deinde creat purgamenta pro frugibus. VALE.

Epistula tua delectavit me et marcentem excitavit, memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, evocavit.

Quidni tu, mi Lucili, maximum putes instrumentum

v2.p.114
beatae vitae hanc persuasionem, unum bonum esse, quod honestum est ? Nam qui alia bona iudicat, in fortunae venit potestatem, alieni arbitrii fit; qui omne bonum honesto circumscripsit, intra se est felix. [*](intra se est felix Hense; intra se felix VPb; intra se felix est later MSS.)

Hic amissis liberis maestus, hic sollicitus aegris, hic turpibus et aliquam passis infamiam tristis. Illum videbis alienae uxoris amore cruciari, illum suae. Non deerit quem repulsa distorqueat; erunt quos ipse honor vexet.

Illa vero maxima ex omni mortalium populo turba miserorum, quam expectatio mortis exagitat undique inpendens. Nihil enim est, unde non subeat. Itaque ut in hostili regione versantibus huc et illuc circumspiciendum est et ad omnem strepitum circumagenda cervix; nisi hic timor e pectore eiectus est, palpitantibus praecordiis vivitur.

Occurrent acti in exilium et evoluti bonis. Occurrent, quod genus egestatis gravissimum est, in divitiis inopes. Occurrent naufragi similiave naufragis passi, quos aut popularis ira aut invidia, perniciosum optimis telum, inopinantes securesque disiecit procellae more, quae in ipsa sereni fiducia solet emergere, aut fulminis

v2.p.116
subiti, ad cuius ictum etiam vicina tremuerunt. Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit, percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse.

Omnium animos mala aliena ac repentina sollicitant. Quemadmodum aves etiam inanis fundae sonus territat, nos ita non ad ictum tantum exagitamur, sed ad crepitum. Non potest ergo quisquam beatus esse, qui huic se opinioni credidit. Non enim beatum est, nisi quod intrepidum; inter suspecta male vivitur.

Quisquis se multum fortuitis dedit, ingentem sibi materiam perturbationis et inexplicabilem fecit; una haec via est ad tuta vadenti, externa despicere et honesto contentum esse. Nam qui aliquid virtute melius putat aut ullum praeter illam bonum, ad haec, quae a fortuna sparguntur, sinum expandit et sollicitus missilia eius expectat.