Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Optima est, quae placet. Stulte haec cogitantur: "aliquis dicet me parum fortiter fecisse, aliquis nimis temere, aliquis fuisse aliquod genus mortis animosius." Vis tu cogitare id in manibus esse consilium, ad quod fama non pertinet! Hoc unum intuere, ut te fortunae quam celerrime

v2.p.64
eripias; alioquin aderunt, qui de facto tuo male existiment.

Invenies etiam professos sapientiam, qui vim adferendam vitae suae negent et nefas iudicent ipsum interemptorem sui fieri; expectandum esse exitum, [*](exspectandum esse exitum later MSS.; expectanovum esse exitum VPb.) quem natura decrevit. Hoc qui dicit, non videt se libertatis viam eludere. Nil melius aeterna lex fecit, quam quod unum introitum nobis ad vitam dedit, exitus multos.

Ego expectem vel morbi crudelitatem vel hominis, cum possim per media exire tormenta et adversa discutere ? Hoc est unum, cur de vita non possimus [*](possimus Erasmus; possemus p: possumus VPb.) queri: neminem tenet. Bono loco res humanae sunt, quod nemo nisi vitio suo miser est. Placet; vive. Non placet; licet eo reverti, unde venisti.

Ut dolorem capitis levares, sanguinem saepe misisti. Ad extenuandum corpus vena percutitur. Non opus est vasto vulnere dividere praecordia; scalpello aperitur ad illam magnam libertatem via et puncto securitas constat.

Quid ergo est, quod nos facit pigros inertesque ? Nemo nostrum cogitat quandoque sibi ex hoc domicilio exeundum; sic veteres inquilinos indulgentia loci et consuetudo etiam inter iniurias detinet.

Vis adversus hoc corpus liber esse ? Tamquam migraturus habita. Propone tibi quandoque hoc contubernio carendum; fortior eris ad necessitatem exeundi. Sed quemadmodum suus finis veniet in

v2.p.66
mentem omnia sine fine concupiscentibus ?

Nullius rei meditatio tam necessaria est. Alia enim fortasse exercentur in supervacuum. Adversus paupertatem praeparatus est animus; permansere divitiae. Ad contemptum nos doloris armavimus; nunquam a nobis exegit huius virtutis experimentum integri ac sani felicitas corporis. Ut fortiter amissorum desideria paterentur praecepimus nobis; omnes, quos amabamus, superstites fortuna servavit. Huius unius rei usum qui exigat [*](exigat later MSS.; excitat pVPb.) dies veniet.

Non est quod existimes magnis tantum viris hoc robur fuisse, quo servitutis humanae claustra perrumperent; non est quod iudices hoc fieri nisi a Catone non posse, qui quam ferro non emiserat animam manu extraxit. Vilissimae sortis homines [*](extraxit: vilissimae sortis homines several editors, including Hense and Haase; extraxit hutilissimae sortis hominis p; extraxit cum vilissimae sortis homines VPb.) ingenti impetu in tutum evaserunt, [*](evaserunt Haase; evaserit or evaserint MSS.) cumque e commodo [*](cumque e(x) commodo C.F.G. Mueller; cumque commodo (quomodo) Pb; cumque incommodo p.) mori non licuisset nec ad arbitrium suum instrumenta mortis eligere, obvia quaeque rapuerunt et quae natura non erant noxia, vi sua tela fecerunt.

Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis, cum ad matutina spectacula pararetur, secessit ad exonerandum corpus; nullum aliud illi dabatur sine custode secretum. Ibi lignum id, quod ad emundanda obscena adhaerente spongia positum est, totum in gulam farsit et interclusis [*](interclusis Hense; inperclusis VPb; in, perclusi p.) faucibus spiritum elisit.

v2.p.68
Hoc fuit morti contumeliam facere. Ita prorsus; parum munde et parum decenter; quid est stultius quam fastidiose mori ?