Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quemadmodum ei, [*](ei later MSS.; et pVPb.) qui amorem exuere conatur, evitanda est omnis admonitio dilecti corporis, nihil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere vult desideria rerum omnium, quarum cupiditate ,

v2.p.54
et oculos et aures ab iis, quae reliquit, avertat. Cito rebellat adfectus.

Quocumque se verterit, pretium aliquod praesens occupationis suae aspiciet. Nullum sine auctoramento malum est. Avaritia pecuniam promittit, luxuria multas ac varias voluptates, ambitio purpuram et plausum et ex hoc potentiam et quicquid potest potentia. [*](potest potentia Hense; potentia VPb; potia p; potentia potest later MSS) Mercede te vitia sollicitant; hic tibi gratis vivendum est.

Vix effici toto saeculo potest, ut vitia tam longa licentia tumida subigantur et iugum accipiant, nedum, si tam breve tempus intervallis caedimus. [*](tempus intervallis caedimus Madvig; intervallum discedimus (discidimus) pVPb.) Unam quamlibet rem vix ad perfectum perducit adsidua vigilia et intentio.

Si me quidem velis audire, hoc meditare et exerce, ut mortem et excipias et, si ita res suadebit, accersas. Interest nihil, illa ad nos veniat an ad illam nos. Illud imperitissimi cuiusque verbum falsum esse tibi ipse persuade: "Bella res est mori sua morte." Nemo moritur nisi sua morte. Illud praeterea tecum licet cogites: nemo nisi suo die moritur. Nihil perdis ex tuo tempore; nam quod relinquis, alienum est VALE.

v2.p.56

Post longum intervallum Pompeios tuos vidi. In conspectum adulescentiae meae reductus sum. Quicquid illic iuvenis feceram, videbar mihi facere adhuc posse et paulo ante fecisse.

Praenavigavimus, Lucili, vitam et quemadmodum in mari, ut ait Vergilius noster,

  1. Terraeque urbesque recedant,
sic in hoc cursu rapidissimi temporis primum pueritiam abscondimus, deinde adulescentiam, deinde quidquid est illud inter iuvenem et senem medium, in utriusque confinio positum, deinde ipsius senectutis optimos annos. Novissime incipit ostendi publicus finis generis humani.

Scopulum esse illum putamus dementissimi; portus est, aliquando petendus, numquam recusandus, in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri debet quam qui cito navigavit. Alium enim, ut scis, venti segnes ludunt ac detinent et tranquillitatis lentissimae taedio lassant, alium pertinax flatus celerrime perfert.

Idem evenire nobis puta: alios vita velocissime adduxit, quo veniendum erat etiam cunctantibus, alios maceravit et coxit. Quae, ut scis, non semper

v2.p.58
retinenda est. Non enim vivere bonum est, sed bene vivere. Itaque sapiens vivit, quantum debet, non quantum potest.