Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Adspice M. Catonem sacro illi pectori purissimas manus admoventem et vulnera parum alte [*](alte Hense and Buecheler; ante Gertz; autem p; omitted by VPb.) demissa laxantem. Utrum tandem illi dicturus es " vellem quae velles " et "moleste fero" an "feliciter quod agis" ?

Hoc loco mihi Demetrius noster occurrit, qui vitam securam et sine ullis fortunae incursionibus mare mortuum vocat. Nihil habere, ad quod exciteris, ad quod te concites, cuius denuntiatione et incursu firmitatem animi tui temptes, sed in otio inconcusso iacere non est tranquillitas; malacia [*](malacia (malatia) p; malitia VPb.) est.

Attalus Stoicus dicere solebat: " malo me fortuna in castris suis quam in deliciis habeat. Torqueor, sed fortiter; bene est. Occidor, sed fortiter; bene est." Audi Epicurum, dicet et " dulce est." Ego tam honestae rei ac severae numquam molle nomen inponam.

Uror,

v2.p.44
sed invictus. Quidni hoc optabile putem [*](optabile putem Hense; Mobile autem p; optabile sit VPb.) — non quod urit me ignis, sed quod non vincit ? Nihil est virtute praestantius, nihil pulchrius. Et bonum est et optabile, quicquid ex huius geritur imperio. VALE.

Consilio tuo accedo; absconde te in otio. Sed et ipsum otium absconde. Hoc te facturum Stoicorum etiam si non praecepto, at exemplo licet scias. Sed ex praecepto quoque facies [*](facies Muretus; facias MSS.) ; et tibi et cui [*](cui Buecheler; cum MSS.) voles adprobabis.

Nec ad omnem rem publicam mittimus nec semper nec sine ullo fine. Praeterea, cum sapienti rem publicam ipso dignam dedimus, id est mundum, non est extra rem publicam, etiam si recesserit, immo fortasse relicto uno angulo in maiora atque ampliora transit et caelo inpositus intellegit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam humili loco sederit. Depone hoc apud te, numquam plus agere sapientem, quam quom [*](quam quom Hense; quam or quam cum MSS.) in conspectum [*](conspectum later MSS.; conspectu pVPb.) eius divina atque humana venerunt.