Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Dabo apud Epicurum tibi etiamnunc simillimam huic nostrae divisionem bonorum. Alia enim sunt apud illum, quae malit contingere sibi, ut corporis quietem ab omni incommodo liberam et animi remissionem bonorum suorum contemplatione gaudentis. Alia sunt, quae quamvis nolit accidere, nihilominus laudat et conprobat, tamquam illam, quam paulo ante dicebam, malae valetudinis et dolorum gravissimorum perpessionem, in qua Epicurus fuit illo summo ac fortunatissimo die suo. Ait enim se vesicae et exul erati ventris tormenta tolerare ulteriorem doloris accessionem non recipientia, esse nihilominus sibi illum beatum diem. Beatum autem agere, nisi qui est in summo bono, non potest.

Ergo et apud Epicurum sunt haec bona, quae malles non experiri, sed quia ita res tulit, et

v2.p.32
amplexanda et laudanda et exaequanda summis sunt. Non potest dici, hoc non esse par maximis bonum, quod beatae vitae clausulam inposuit, cui Epicurus extrema voce gratias egit.

Permitte mihi, Lucili virorum optime, aliquid audacius dicere: si ulla bona maiora esse aliis possent, haec ego, quae tristia videntur, mollibus illis et debeatis praetulissem, haec maiora dixissem. Maius est enim difficilia perfringere quam laeta moderari.

Eadem ratione fit, scio, ut aliquis felicitatem bene et ut calamitatem fortiter ferat. Aeque esse fortis potest, qui pro vallo securus excubuit nullis hostibus castra temptantibus et qui succisis poplitibus in genua se excepit nec arma dimisit; " macte virtute esto " sanguinolentis [*](et after sanguinolentis deleted by Schweighäuser.) ex acie redeuntibus dicitur. Itaque haec magis laudaverim bona exercita et fortia et cum fortuna rixata.

Ego dubitem, quin magis laudem truncam illam et retorridam manum Mucii quam cuiuslibet fortissimi salvam? Stetit hostium flammarumque contemptor et manum suam in hostili foculo destillantem perspectavit, donec Porsenna, cuius poenae favebat, gloriae invidit et ignem invito eripi iussit.

Hoc bonum quidni inter [*](quidni inter later MSS.; quid inter pVPb.) prima numerem tantoque

v2.p.34
maius putem quam illa secura et intemptata fortunae, quanto rarius est hostem amissa manu vicisse quam armata? "Quid ergo?" inquis, "hoc bonum tibi optabis ? " Quidni ? Hoc enim nisi qui potest et optare, non potest facere.

An potius optem, ut malaxandos articulos exoletis meis porrigam ? Ut muliercula aut aliquis in mulierculam ex viro versus digitulos meos ducat ? Quidni ego feliciorem putem Mucium, quod sic tractavit ignem, quasi illam manum tractatori praestitisset ? In integrum restituit quidquid erraverat; confecit bellum inermis ac mancus et illa manu trunca reges duos vicit. VALE.

Vt a communibus initium faciam, ver aperire se coepit, sed iam inclinatura in aestatem, quo tempore calere debebat, intepuit nec adhuc illi fides est. Saepe enim in hiemem revolvitur. Vis scire, quam dubium adhuc sit ? Nondum me committo frigidae verae, adhuc rigorem eius infringo. "Hoc est," inquis, " nec calidum nec frigidum pati." Ita est, mi Lucili; iam aetas mea contenta est suo frigore. Vix

v2.p.36
media regelatur aestate.

Itaque maior pars in vestimentis degitur. Ago gratias senectuti, quod me lectulo adfixit. Quidni gratias illi hoc nomine agam ? Quicquid debebam nolle, non possum. Cum libellis mihi plurimus sermo est. Si quando intervenerunt epistulae tuae, tecum esse mihi videor et sic adficior animo, tamquam tibi non rescribam, sed respondeam, Itaque et de hoc, quod quaeris, quasi conloquar tecum, quale sit, una scrutabimur.

Quaeris, an omne bonum optabile sit. "Si bonum est," inquis, "fortiter torqueri et magno animo uri et patienter aegrotare, sequitur, ut ista optabilia sint. Nihil autem video ex istis voto dignum. Neminem certe adhuc scio eo nomine votum solvisse, quod flagellis caesus esset aut podagra distortus aut eculeo longior factus."