Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quid ergo ? Tam insatiabilem nobis natura alvum dedit, cum tam modica corpora dedisset, ut vastissimorum edacissimorumque animalium aviditatem vinceremus? Minime. Quantulum est enim, quod naturae datur?

v1.p.424
Parvo illa dimittitur. Non fames nobis ventris nostri magno constat, sed ambitio.

Hos itaque, ut ait Sallustius, " ventri oboedientes" animalium loco numeremus, non hominum, quosdam vero ne animalium quidem, sed mortuorum. Vivit is, qui multis usui est, vivit is, qui se utitur; qui vero latitant et torpent, sic in domo sunt, quomodo in conditivo. Horum licet in limine ipso nomen marmori inscribas, mortem suam antecesserunt. VALE.

Desinamus, quod voluimus, velle. Ego certe id ago: senex ea desii velle [*](senex; ea desii velle Schultess; senex eadem velle pLVPb; senex ne eadem velle videar later MSS; senex ne eadem velim Hense after Madvig.) quae puer volui. In hoc unum eunt dies, in hoc noctes, hoc opus meum est, haec cogitatio: inponere veteribus malis finem. Id ago, ut mihi instar totius vitae dies sit. Nec mehercules tamquam ultimum rapio, sed sic illum aspicio, tamquam esse vel ultimus possit.