Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hae inmortales, inmutabiles, inviolabiles sunt. Quid sit idea, id est, quid Platoni esse videatur, audi: " Idea est eorum, quae natura fiunt, exemplar aeternum." Adiciam definitioni interpretationem, quo tibi res apertior fiat: volo imaginem tuam facere. Exemplar picturae te habeo, ex quo capit aliquem habitum mens nostra, quem operi suo inponat. Ita illa, quae me docet et instruit facies, a qua petitur imitatio, idea est. Talia ergo exemplaria infinita habet rerum natura, hominum, piscium, arborum, ad quae quodcumque fieri ab illa debet, exprimitur.

Quartum locum habebit idos. Quid sit hoc idos, attendas oportet et Platoni inputes, non mihi, hanc rerum difficultatem. Nulla est autem sine difficultate subtilitas. Paulo ante pictoris imagine utebar. Ille cum reddere Vergilium coloribus vellet, ipsum intuebatur. Idea erat Vergilii facies, futuri operis exemplar. Ex hac quod artifex trahit [*](G. Gemoll prefers traxit.) et operi suo inposuit, idos est.

Quid intersit, quaeris ? Alterum exemplar est, alterum forma ab exemplari sumpta et operi inposita. Alteram artifex imitatur, alteram facit. Habet aliquam faciem statua; haec est idos. Habet aliquam faciem exemplar ipsum, quod intuens opifex statuam

v1.p.400
figuravit; haec idea est. Etiamnunc si aliam desideras distinctionem, idos in opere est, idea extra opus nec tantum extra opus est, sed ante opus.

Quintum genus est eorum, quae communiter sunt; haec incipiunt ad nos pertinere; hic sunt omnia, homines, pecora, res. Sextum genus eorum, quae quasi sunt: tamquam inane, tamquam tempus.

Quaecumque videmus aut tangimus, Plato in illis non numerat, quae esse proprie putat. Fluunt enim et in assidua deminutione atque adiectione sunt. Nemo nostrum idem est in senectute, qui fuit iuvenis; nemo nostrum est idem mane, qui fuit pridie. Corpora nostra rapiuntur fluminum more. Quicquid vides, currit cum tempore. Nihil ex iis, quae videmus, manet. Ego ipse, dum loquor mutari ista, mutatus sum.

Hoc est, quod ait Heraclitus: " In idem flumen bis descendimus et non descendimus." Manet enim idem fluminis nomen, aqua transmissa est. Hoc in amne manifestius est quam in homine. Sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit, et ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque, ne quando moriamur, cum omne momentum mors prioris habitus sit. Vis tu non timere, ne semel fiat, quod cotidie fit!

De homine dixi, fluvida materia et caduca et omnibus obnoxia causis; mundus quoque, aeterna res

v1.p.402
et invicta, mutatur nec idem manet. Quamvis enim omnia in se habeat, quae habuit, aliter habet quam habuit;

ordinem mutat. "Quid ista," inquis, "mihi subtilitas proderit?" Si me interrogas, nihil. Sed quemadmodum ille caelator oculos diu intentos ac fatigatos remittit atque avocat et, ut dici solet, pascit; sic nos animum aliquando debemus relaxare et quibusdam oblectamentis reficere. Sed ipsa oblectamenta opera sint. Ex his quoque, si observaveris, sumes, quod possit fieri salutare.

Hoc ego, Lucili, facere soleo: ex omni notione, [*](notione (corr. from natione) P; natione pLb; ratione V; oratione later MSS.) etiam si a philosophia longissime aversa est, eruere aliquid conor et utile efficere. Quid istis, quae modo tractavimus, remotius [*](remotius Madvig; remotis MSS.) a reformatione morum ? Quomodo meliorem me facere ideae Platonicae possunt? Quid ex istis traham, quod cupiditates meas conprimat ? Vel hoc ipsum, quod omnia ista, quae sensibus serviunt, quae nos accendunt et inritant, negat Plato ex his esse, quae vere sint.

Ergo ista imaginaria sunt et ad tempus aliquam faciem ferunt, nihil horum stabile nec solidum est; et nos tamen cupimus, tamquam aut semper futura aut semper habituri.

Inbecilli fluvidique inter vana constitimus [*](inter vana constitimus Gertz; inter valla (or intervalla) constituimus MSS.) ; ad

v1.p.404
illa mittamus animum, quae aeterna sunt. Miremur in sublimi volitantes rerum omnium formas deumque inter illa versantem et hoc providentem, quemadmodum quae inmortalia facere non potuit, quia materia prohibebat, defendat a morte ac ratione vitium corporis vincat.