Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quanta verborum nobis paupertas, immo egestas sit, numquam magis quam hodierno die intellexi. Mille res inciderunt, cum forte de Platone loqueremur, quae nomina desiderarent nec haberent, quaedam vero, quae [*](quae added by Hense, after Koch and G. Gemoll.) cum habuissent, fastidio nostro perdidissent.

Quis autem ferat in egestate fastidium ? Hunc quem

v1.p.388
Graeci oestron vocant pecora peragentem et totis saltibus dissipantem, asilum nostri vocabant. Hoc Vergilio licet credas:
  1. Est lucum Silari iuxta [*](for lucum and iuxta Vergil MSS. give lucos and circa.) ilicibusque virentem
  2. Plurimus Alburnum volitans, cui nomen asilo
  3. Romanum est, oestrum Grai vertere vocantes,
  4. Asper, acerba sonans, quo tota exterrita silvis
  5. Diffugiunt armenta.

Puto intellegi istud verbum interisse. Ne te longe differam, quaedam simplicia in usu erant, sicut " cernere ferro inter se " dicebant. [*](dicebant Mentel; dicebantur MSS.) Idem Vergilius hoc probabit tibi:

  1. Ingentis genitos diversis partibus orbis
  2. Inter se coiisse viros et cernere ferro.
Quod nunc decernere dicimus. Simplicis illius verbi usus amissus est.

Dicebant antiqui " si iusso," id est iussero. Hoc nolo mihi credas, sed eidem [*](eidem Haase; fidem MSS.) Vergilio:

  1. Cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.

Non id ago nunc hac diligentia, ut ostendam, quantum tempus apud grammaticum perdiderim, sed ut ex hoc intellegas, quantum apud Ennium et Accium verborum situs occupaverit, cum apud hunc quoque, qui cotidie excutitur, aliqua nobis subducta sint.

" Quid sibi," inquis, " ista praeparatio vult ? Quo spectat ? " Non celabo te; cupio, si fieri potest,

v1.p.390
propitiis auribus tuis " essentiam " [*](essentiam Muretus; quid sentiam MSS.) dicere; si minus, dicam et iratis. Ciceronem auctorem huius verbi habeo, puto locupletem. Si recentiorem quaeris, Fabianum, disertum et elegantem, orationis etiam ad nostrum fastidium nitidae. Quid enim fiet, mi Lucili ? Quomodo dicetur οὐσία res necessaria, natura continens fundamentum omnium ? Rogo itaque permittas mihi hoc verbo uti. Nihilominus dabo operam, ut ius a te datum parcissime exerceam; fortasse contentus ero mihi licere.

Quid proderit facilitas tua, cum ecce id nullo modo Latine exprimere possim, propter quod linguae nostrae convicium feci ? Magis damnabis angustias Romanas, si scieris unam syllabam esse, quam mutare non possum. Quae sit haec, quaeris ? τὸ ὄν. Duri tibi videor ingenii; in medio positum, [*](positum Muretus; positam MSS.) posse sic transferri, ut dicam " quod est." Sed multum interesse video; cogor verbum pro vocabulo ponere.

Sed si ita necesse est, ponam "quod est." Sex modis hoc a Platone dici amicus noster, homo eruditissimus, hodierno die dicebat. Omnes tibi exponam, si ante indicavero esse aliquid genus, esse et speciem.

v1.p.392
Nunc autem primum illud genus quaerimus, ex quo ceterae species suspensae sunt, a quo nascitur omnis divisio, quo universa conprensa sunt. Invenietur autem, si coeperimus singula retro legere; sic enim perducemur ad primum.

Homo species est, ut Aristoteles ait; equus species est; canis species est; ergo commune aliquod quaerendum est his omnibus vinculum, quod illa conplectatur et sub se habeat. Hoc quid est ? Animal. Ergo genus esse coepit horum omnium, quae modo rettuli, hominis, equi, canis, animal.