Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hinc atque illinc philosopho manus auditor intentat et super ipsum caput mirantium turba consistit; non laudatur ille nunc, si intellegis, sed conclamatur. Relinquantur istae voces illis artibus, quae propositum habent populo placere; philosophia adoretur.

Permittendum erit aliquando iuvenibus sequi impetum animi, tunc autem, cum hoc ex impetu facient, cum silentium sibi imperare non poterunt. Talis laudatio aliquid exhortationis adfert ipsis audientibus et animos adulescentium exstimulat. Ad rem commoveantur, non ad verba conposita; alioquin nocet illis eloquentia, si non rerum cupiditatem facit, sed sui.

v1.p.352

Differam hoc in praesentia; desiderat enim propriam et longam exsecutionem, quemadmodum populo disserendum, quid sibi apud populum permittendum sit, quid populo apud se. Damnum quidem fecisse philosophiam non erit dubium, postquam prostituta est. Sed potest in penetralibus suis ostendi, si modo non institorem, sed antistitem nancta est. VALE.

Quid non potest persuaderi, cui persuasum est ut navigarem ? Solvi mari languido. Erat sine dubio caelum grave sordidis nubibus, quae fere aut in aut in ventum resolvuntur. Sed putavi tam pauca milia a Parthenope tua usque Puteolos subripi posse, quamvis dubio et inpendente caelo. Itaque quo celerius evaderem, protinus per altum ad

Nesida derexi praecisurus omnes sinus. Cum iam eo processissent, ut mea nihil interesset, utrum irem an redirem, primum aequalitas illa, quae me corruperat, periit. Nondum erat tempestas, sed iam inclinatio maris ac subinde crebrior fluctus. Coepi gubernatorem rogare, ut me in aliquo litore exponeret. Aiebat illo aspera esse et inportuosa nec quicquam se aeque in tempestate timere quam terram.

Peius autem vexabar,

v1.p.354
quam ut mihi periculum succurreret. Nausia enim me segnis haec et sine exitu torquebat, quae bilem movet nec effundit. Institi itaque gubernatori et illum, vellet nollet, coegi, peteret litus. Cuius ut viciniam attigimus, non expecto, ut quicquam ex praeceptis Vergilii fiat,
  1. Obvertunt pelago proras
aut
  1. Ancora de prora iacitur,
memor artificii mei vetus frigidae cultor mitto me in mare, quomodo psychrolutam decet, gausapatus.

Quae putas me passum, dum per aspera erepo, dum viam quaero, dum facio ? Intellexi non inmerito nautis terram timeri. Incredibilia sunt, quae tulerim, cum me ferre non possem [*](possem Erasmus; possim MSS.) ; illud scito, Vlixem non fuisse tam irato mari natum, ut ubique naufragia faceret; nausiator erat. Et ego quocumque navigare debuero, vicensimo anno perveniam.

Ut primum stomachum, quem scis non cum mari nausiam effugere, collegi, ut corpus unctione recreavi, hoc coepi mecum cogitare, quanta nos vitiorum nostrorum sequeretur oblivio, etiam corporalium, quae subinde admonent sui, nedum illorum, quae eo magis latent, quo maiora sunt.

Levis aliquem motiuncula decipit; sed cum crevit et vera febris exarsit,

v1.p.356
etiam duro et perpessicio confessionem excipit Pedes dolent, articuli punctiunculas sentiunt; adhuc dissimulamus et aut talum extorsisse dicimus nos aut in exercitatione aliqua laborasse. Dubio et incipiente morbo quaeritur nomen, qui ubi etiam talaria [*](etiam talaria Hense; ut talaria MSS.) coepit intendere et utrosque dextros [*](Hense suspects dextros, for which Toup conjectured distortos, comparing Ep. lxvii. 3.) pedes fecit, necesse est podagram fateri.

Contra evenit in his morbis, quibus adficiuntur animi; quo quis peius se habet, minus sentit. Non est quod mireris, Lucili carissime. Nam qui leviter dormit, et species secundum quietem capit et aliquando dormire se dormiens cogitat; gravis sopor etiam somnia extinguit animumque altius mergit, quam ut in ullo intellectu sui sit. [*](ut in ullo intellectu sui sit Schultess; ut in ullo intellectus sui est L; ut in nullo intellectu sui est V; uti nullo intellectu sui est pPb.) Quare vitia sua nemo confitetur ?

Quia etiamnunc in illis est; somnium narrare vigilantis est, et vitia sua confiteri sanitatis indicium est.

Expergiscamur ergo, ut errores nostros coarguere possimus. Sola autem nos philosophia excitabit, sola somnum excutiet gravem. Illi te totum dedica. Dignus illa es, illa digna te est; ite in alter alterius. Omnibus aliis rebus te nega, fortiter, aperte. Non est quod precario philosopheris.