Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Id agere debemus, ut irritamenta vitiorum quam longissime profugiamus. Indurandus est animus et a blandimentis voluptatum procul abstrahendus. Una Hannibalem hiberna solverunt et indomitum illum nivibus atque Alpibus virum enervaverunt fomenta

Campaniae. Armis vicit, vitiis victus est. Nobis quoque militandum est, et quidem genere militiae, quo numquam quies, numquam otium datur. Debellandae sunt in primis voluptates, quae, ut vides, saeva quoque ad se ingenia rapuerunt. Si quis sibi proposuerim quantum operis adgressus sit, sciet nihil delicate, nihil molliter esse faciendum. Quid mihi cum istis calentibus stagnis ? Quid cum sudatoriis, in quae siccus vapor corpora exhausurus includitur ? Omnis sudor per laborem exeat.

Si faceremus, quod fecit Hannibal, ut interrupto cursu rerum omissoque bello fovendis corporibus operam daremus, nemo non intempestivam desidiam victori quoque, nedum vincenti, periculosam merito reprehenderet; minus nobis quam illis Punica signa sequentibus licet, plus periculi restat cedentibus, plus

v1.p.340
operis etiam perseverantibus.

Fortuna mecum bellum gerit; non sum imperata facturus. Iugum non recipio, immo, quod maiore virtute faciendum est, excutio. Non est emolliendus animus; si voluptati cessero, cedendum est dolori, cedendum est labori, cedendum est paupertati; idem sibi in me iuris esse volet et ambitio et ira; inter tot adfectus distrahar, immo discerpar.

Libertas proposita est; ad hoc praemium laboratur. Quae sit libertas, quaeris ? Nulli rei servire, nulli necessitati, nullis casibus, fortunam in aequum deducere. Quo die illa me [*](quo die illa me Lipsius; quod die illa P; quo die illam b; quo die illum L.) intellexero plus posse, nil poterit. Ego illam feram, cum in manu mors sit ?

His cogitationibus intentum loca seria sanctaque eligere oportet. Effeminat animos amoenitas nimia nec dubie aliquid ad corrumpendum vigorem potest regio. Quamlibet viam iumenta patiuntur, quorum durata in aspero ungula est; in molli palustrique pascuo saginata cito subteruntur. Et fortior miles ex confragoso venit; segnis est urbanus et verna. Nullum laborem recusant manus, quae ad arma ab aratro transferuntur; in primo deficit pulvere ille unctus et nitidus.

Severior loci disciplina firmat ingenium aptumque magnis conatibus reddit. Literni

v1.p.342
honestius Scipio quam Bais exulabat; ruina eius non est tam molliter conlocanda. Illi quoque, ad quos primos fortuna populi Romani publicas opes transtulit, C. Marius et Cn. Pompeius et Caesar [*](Before Caesar Gertz, followed by Hense, adds C.) extruxerunt quidem villas in regione Baiana, sed illas inposuerunt summis iugis montium. Videbatur hoc magis militare, ex edito speculari late longeque subiecta. Aspice, quam positionem elegerint, quibus aedificia excitaverunt locis et qualia; scies non villas esse, sed castra.

Habitaturum tu putas umquam fuisse in mica [*](in mica Lipsius; inimica LP. Friedländer, interpreting mica as a sort of casino, or' fancy dininghall, agrees with the reading of Lipsius and compares Martial, ii. 59. 1.) Catonem, ut praenavigantes adulteras dinumeraret et tot genera cumbarum variis coloribus picta et fluvitantem toto lacu rosam, ut audiret canentium nocturna convicia ? Nonne ille manere intra vallum maluisset, quod in unam noctem manu sua ipse duxisset ? Quidni mallet, quisquis vir est, somnum suum classico quam symphonia rumpi ?

Sed satis diu cum Bais litigavimus, numquam satis cum vitiis, quae, oro te, Lucili, persequere sine modo, sine fine. Nam illis quoque nec finis est nec modus. Proice quaecumque cor tuum laniant, quae si aliter extrahi nequirent, cor ipsum cum illis revellendum erat. Voluptates praecipue exturba et invisissimas habe; latronum more, quos Φιλητάσ [*](Φιλητάσ Muretus; hostilistas L; stilistas P; pstillistas b.) Aegyptii vocant, in hoc nos amplectuntur, ut strangulent. VALE.

v1.p.344

Quid est hoc, Lucili, quod nos alio tendentes alio trahit et eo, unde recedere cupimus, inpellit ? Quid conluctatur cum animo nostro nec permittit nobis quicquam semel velle ? Fluctuamur inter varia consilia. Nihil libere volumus, nihil absolute, nihil semper.

"Stultitia," inquis, "est, cui nihil constat, nihil diu placet." Sed quomodo nos aut quando ab illa revellemus ? Nemo per se satis valet ut emergat; oportet manum aliquis porrigat, aliquis educat.

Quosdam ait Epicurus ad veritatem sine ullius adiutorio exisse, fecisse sibi ipsos viam. Hos maxime laudat, quibus ex se impetus fuit, qui se ipsi protulerunt. Quosdam indigere ope aliena, non ituros, si nemo praecesserit, sed bene secuturos. Ex his Metrodorum ait esse; egregium hoc quoque, sed secundae sortis ingenium. Nos ex illa prima nota non sumus; bene nobiscum agitur, si in secundam recipimur. Ne hunc quidem contempseris hominem, qui alieno beneficio esse salvus potest; et hoc multum est, velle servari.