Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quomodo quisque potest, mi Lucili! Tu istic habes Aetnam, editum illum ac [*](editum illum ac Chatelain and Hense; et illuc MSS.) nobilissimum Siciliae montem, quem quare dixerit Messala unicum, sive Valgius, apud utrumque enim legi, non reperio, cum plurima loca evomant ignem, non tantum edita, quod crebrius evenit, videlicet quia ignis in altissimum effertur, sed etiam iacentia. Nos utcumque possumus, contenti sumus Bais, quas postero die quam adtigeram reliqui, locum ob hoc devitandum, cum habeat quasdam naturales dotes, quia illum sibi celebrandum luxuria desumpsit. "

Quid ergo ? Ulli loco Edicendum est odium ? " Minime. Sed quemadmodum aliqua vestis sapienti ac probo viro magis convenit quam aliqua, nec ullum colorem ille odit, sed aliquem parum putat aptum esse frugalitatem professo; sic regio quoque est, quam sapiens vir aut ad sapientiam tendens declinet tamquam alienam bonis moribus.

Itaque de secessu cogitans numquam Canopum eliget, quamvis neminem Canopus esse frugi vetet, ne Baias quidem; deversorium vitiorum esse coeperunt. Illic sibi plurimum luxuria permittit, illic, tamquam aliqua licentia debeatur loco, magis solvitur.

Non tantum corpori, sed etiam moribus salubrem

v1.p.338
locum eligere debemus. Quemadmodum inter tortores habitare nolim, sic ne inter popinas quidem. Videre ebrios per litora errantes et comessationes navigantium et symphoniarum cantibus strepentes lacus et alia, quae velut soluta legibus luxuria non tantum peccat, sed publicat, quid necesse est ?

Id agere debemus, ut irritamenta vitiorum quam longissime profugiamus. Indurandus est animus et a blandimentis voluptatum procul abstrahendus. Una Hannibalem hiberna solverunt et indomitum illum nivibus atque Alpibus virum enervaverunt fomenta

Campaniae. Armis vicit, vitiis victus est. Nobis quoque militandum est, et quidem genere militiae, quo numquam quies, numquam otium datur. Debellandae sunt in primis voluptates, quae, ut vides, saeva quoque ad se ingenia rapuerunt. Si quis sibi proposuerim quantum operis adgressus sit, sciet nihil delicate, nihil molliter esse faciendum. Quid mihi cum istis calentibus stagnis ? Quid cum sudatoriis, in quae siccus vapor corpora exhausurus includitur ? Omnis sudor per laborem exeat.

Si faceremus, quod fecit Hannibal, ut interrupto cursu rerum omissoque bello fovendis corporibus operam daremus, nemo non intempestivam desidiam victori quoque, nedum vincenti, periculosam merito reprehenderet; minus nobis quam illis Punica signa sequentibus licet, plus periculi restat cedentibus, plus

v1.p.340
operis etiam perseverantibus.

Fortuna mecum bellum gerit; non sum imperata facturus. Iugum non recipio, immo, quod maiore virtute faciendum est, excutio. Non est emolliendus animus; si voluptati cessero, cedendum est dolori, cedendum est labori, cedendum est paupertati; idem sibi in me iuris esse volet et ambitio et ira; inter tot adfectus distrahar, immo discerpar.

Libertas proposita est; ad hoc praemium laboratur. Quae sit libertas, quaeris ? Nulli rei servire, nulli necessitati, nullis casibus, fortunam in aequum deducere. Quo die illa me [*](quo die illa me Lipsius; quod die illa P; quo die illam b; quo die illum L.) intellexero plus posse, nil poterit. Ego illam feram, cum in manu mors sit ?