Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

" Mus syllaba est. Mus autem caseum rodit; syllaba ergo caseum rodit." Puta nunc me istuc non posse solvere. Quod mihi ex ista inscientia [*](inscientia P2 and Lipsius; scientia pLPb.) periculum inminet ? Quod incommodum ? Sine dubio verendum est, ne quando in muscipulo syllabas capiam aut ne quando, si neglegentior fuero, caseum liber comedat. Nisi forte illa acutior est collectio: " Mus syllaba est. Syllaba autem caseum non rodit; mus ergo caseum non rodit."

O pueriles ineptias! In hoc supercilia subduximus ? In hoc barbam demisimus ? Hoc est, quod tristes docemus et pallidi ?

Vis scire, quid philosophia promittat generi humano ? Consilium. Alium mors vocat, alium paupertas urit, alium divitiae vel alienae torquent vel suae. Ille malam fortunam horret, hic se felicitati suae subducere cupit. Hunc homines male habent, illum di.

Quid mihi lusoria ista conponis ? Non est iocandi locus; ad miseros advocatus es. Opem laturum te naufragis, captis, aegris, egentibus,

v1.p.318
intentae securi subiectum praestantibus caput pollicitus es. Quo diverteris ? Quid agis ?

Hic, cum quo ludis, timet; succurre, †quidquid laqueti res pendentium penis. [*](The passage is corrupt, but the general sense is given in the translation. Buecheler suggests succurre, quidquid laqueist timore pendenti rumpens.) † Omnes undique ad te manus tendunt, perditae vitae perituraeque auxilium aliquod inplorant, in te spes opesque sunt. Rogant, ut ex tanta illos volutatione extrahas, ut disiectis et errantibus clarum veritatis lumen ostendas.

Dic, quid natura necessarium fecerit, quid supervacuum, quam faciles leges [*](faciles leges later MSS.; faciles LPb; felices p.) posuerit, quam iucunda sit vita, quam expedita illas sequentibus, quam acerba et inplicita eorum, qui opinioni plus quam naturae crediderunt.

Ad horum mala levanda valere lusoria ista crediderim, [*](ad horum .... crediderim added by Hense as supplying the required connexion.) si prius docueris, quam partem eorum levatura sint. Quid istorum cupiditates demit ? Quid temperat ? Utinam tantum non prodessent! Nocent. Hoc tibi, cum voles, manifestissimum faciam, comminui et debilitari generosam indolem in istas argutias coniectam.

Pudet dicere, contra fortunam militaturis quae porrigant tela, quemadmodum illos subornent. Hac ad summum bonum itur ? Per istud philosophia [*](philosophia Page; philosophiae MSS.) "sive nive" et turpes infamesque etiam ad album

v1.p.320
sedentibus exceptiones ? Quid enim aliud agitis, cum eum, quem interrogatis, scientes in fraudem inducitis, quam ut formula cecidisse videatur ? Sed quemadmodum illos praetor, sic hos philosophia in integrum restituit.

Quid disceditis ab ingentibus promissis et grandia locuti, effecturos vos, ut non magis auri fulgor quam gladii praestringat oculos meos, ut ingenti constantia et quod omnes optant et quod omnes timent calcem, ad grammaticorum elementa descenditis ? Quid dicitis ?

  1. Sic itur ad astra ?
Hoc enim est, quod mihi philosophia promittit, ut parem deo faciat. Ad hoc invitatus sum, ad hoc veni; fidem praesta.

Quantum potes ergo, mi Lucili, reduc te ab istis exceptionibus et praescriptionibus philosophorum. Aperta decent et simplicia bonitatem. Etiam si multum superesset aetatis, parce dispensandum erat, ut sufficeret necessariis; nunc quae dementia est supervacua discere in tanta temporis egestate ? VALE.

v1.p.322

Est quidem, mi Lucili, supinus et neglegens, qui in amici memoriam ab aliqua regione admonitus inducitur; tamen repositum in animo nostro desiderium loca interdum familiaria evocant nec extinctum memoriam reddunt, sed quiescentem inritant, sicut dolorem lugentium, etiam si mitigatus est tempore, aut servulus familiaris amisso [*](servulus familiaris amisso Gertz; servuli fam. amissi (amisso) MSS.) aut vestis aut domus renovat.

Ecce Campania et maxime Neapolis ac [*](ac Volkmann; a and ad MSS.) Pompeiorum tuorum conspectus [*](conspectus Volkmann; conspectum MSS.) incredibile est quam recens desiderium tui fecerint; totus mihi in oculis es. Cum maxime a te discedo. Video lacrimas conbibentem et adfectibus tuis inter ipsam coercitionem exeuntibus non satis resistentem. Modo amisisse te videor.

Quid enim non " modo " est, si recorderis ? Modo apud Sotionem philosophum puer sedi, modo causas agere coepi, modo desii velle agere, modo desii posse. Infinita est velocitas temporis, quae magis apparet respicientibus. Nam ad praesentia intentos fallit; adeo praecipitis fugae transitus lenis est.