Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Librum tuum, quem mihi promiseras, accepi et tamquam lecturus ex commodo adaperui ac tantum degustare volui. Deinde blanditus est ipse, ut procederem longius. Qui quam disertus fuerit, ex hoc intellegas licet; levis mihi visus est, cum esset nec mei nec tui corporis, sed qui primo aspectu aut Titi Livii aut Epicuri posset videri. Tanta autem dulcedine me tenuit et traxit, ut illum sine ulla

v1.p.300
dilatione perlegerim. Sol me invitabat, fames admonebat, nubes minabantur; tamen exhausi totum.

Non tantum delectatus, sed gavisus sum. Quid ingenii iste habuit, quid animi! Dicerem, quid inpetus, si interquievisset, si ex intervallo [*](gi ex intervallo Madvig; si intervallo LPb.) surrexisset; nunc non fuit inpetus, sed tenor, conpositio virilis et sancta; nihilominus interveniebat dulce illud et loco lene. Grandis, erectus es; hoc te volo tenere, sic ire. Fecit aliquid et materia; ideo eligenda est fertilis, quae capiat ingenium, quae incitet.

De libro [*](de libro later MSS.; libro pLPb.) plura scribam cum illum retractavero; nunc parum mihi sedet iudicium, tamquam audierim illa, non legerim. Sine me et inquirere. Non est quod verearis; verum audies. O te hominem felicem, quod nihil habes, propter quod quisquam tibi tam longe mentiatur! Nisi quod iam etiam ubi causa sublata est, mentimur consuetudinis causa. VALE.