Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Multum illis temporis verborum cavillatio eripuit, captiosae disputationes,quae acumen irritum exercent. Nectimus nodos et ambiguam significationem verbis inligamus ac deinde dissolvimus.

Tantum nobis vacat ? Iam vivere, iam mori scimus ? Tota illo mente pergendum est, ubi provideri debet, ne res nos, non verba, decipiant.

Quid

v1.p.294
mihi vocum similitudines distinguis, quibus nemo umquam nisi dum disputat captus est ? Res fallunt; illas discerne. Pro bonis mala amplectimur; optamus contra id, quod optavimus. Pugnant vota nostra cum votis, consilia cum consiliis.

Adulatio quam similis est amicitiae ! Non imitatur tantum illam, sed vincit et praeterit; apertis ac propitiis auribus recipitur et in praecordia ima descendit, eo ipso gratiosa, quo laedit. Doce quemadmodum hanc similitudinem possim dinoscere. Venit ad me pro amico blandus inimicus. Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur; in his magno periculo erramus. His certas notas inprime.