Epistulae
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor
Sed iste multum adhuc abest ab eo, quod profitetur. Et si sciret, quid esset vir bonus, nondum esse se crederet, fortasse etiam fieri posse desperaret. " At male existimat de malis." Hoc etiam mali faciunt, nec ulla maior poena nequitiae est quam quod sibi ac suis displicet. "
At odit eos, qui subita et magna potentia inpotenter utuntur." Idem faciet,
Instrumenta illis explicandae nequitiae desunt. Sic tuto serpens etiam pestifera tractatur, dum riget frigore; non desunt tunc illi venena, sed torpent. Multorum crudelitas et ambitio et luxuria, ut paria pessimis audeat, fortunae favore deficitur. Eadem velle sic subinde cognosces [*](sic subinde cognosces Capps; subaudis cognosces pPb; si sub auditis cognoscis L; si acetis cognoscere J. Mueller; si iurat audentis, cognosces Buecheler.) : da posse, quantum volunt.
Meministi, cum quendam adfirmares esse in tua potestate, dixisse me volaticum esse ac levem et te non pedem eius tenere, sed pennam. Mentitus sum ? Pluma tenebatur, quam remisit et fugit. Scis, quos postea tibi exhibuerit ludos, quam multa in caput suum casura temptaverit. Non videbat se per aliorum pericula in suum ruere. Non cogitabat, quam onerosa essent, quae petebat, etiam si supervacua non essent.
Hoc itaque in his, quae adfectamus, ad quae labore magno contendimus, inspicere debemus, aut nihil in illis commodi esse aut plus incommodi. Quaedam supervacua sunt, quaedam tanti non sunt.
Ex eo licet stupor noster appareat, quod ea sola putamus emi, pro quibus pecuniam solvimus, ea gratuita vocamus, pro quibus nos ipsos inpendimus. Quae emere nollemus, si domus nobis nostra pro illis esset danda, si amoenum aliquod fructuosumve praedium, ad ea paratissimi sumus pervenire cum sollicitudine, cum periculo, cum iactura pudoris et libertatis et temporis; adeo nihil est cuique se vilius.