Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quemadmodum per proclive currentium non ubi visum est, gradus sistitur, sed inritato corporis pondere se rapit [*](se rapit later MSS.; serpit LPb; serpitur p.) ac longius quam voluit effertur; sic ista dicendi celeritas nec in sua potestate est nec satis decora philosophiae, quae ponere debet verba, non proicere, et pedetemptim procedere.

v1.p.268

" Quid ergo ? Non aliquando et insurget ?" Quidni ? Sed salva dignitate morum, quam violenta ista et nimia vis exuit. Habeat vires magnas, moderatas tamen; perennis sit unda, non torrens. Vix oratori permiserim talem dicendi velocitatem inrevocabilem ac sine lege vadentem. Quemadmodum enim iudex subsequi poterit aliquando etiam inperitus et rudis ? Tum quoque, cum illum aut ostentatio abstulerit aut affectus inpotens sui, [*](affectus impotens sui Muretus; effectus impetus sui MSS.) tantum festinet atque ingerat, quantum aures pati possunt.

Recte ergo facies, si non videris istos, qui quantum dicant, non quemadmodum quaerunt, et ipse malueris, si necesse est, ut P. Vinicius [*](ut P. Vinicius Madvig; vel p. vinicium MSS.; velut P. Vinicius Lipsius.) dicere, qui titubat. [*](qui titubat Capps; qui itaque MSS.) Cum quaereretur, quomodo P. Vinicius diceret, Asellius ait: "Tractim." Nam Geminus Varius ait: " Quomodo istum disertum dicatis nescio; tria verba non potest iungere." Quidni malis tu sic dicere, quomodo Vinicius ?

Aliquis tam insulsus intervenerit quam qui illi singula verba vellenti, tamquam dictaret, non diceret, ait: " Dic, numquid [*](numquid Buecheler; numquam MSS.) dicas." Nam Q. Hateri [*](nam Q. Hateri Lipsius; namque hateri pP; namq. aetheri L; namque hereri b.) cursum, suis temporibus oratoris celeberrimi, longe abesse ab homine sano volo; numquam dubitavit, numquam intermisit; semel incipiebat, semel desinebat.

v1.p.270

Quaedam tamen et nationibus puto magis aut minus convenire; in Graecis hanc licentiam tuleris; nos etiam cum scribimus, interpungere adsuevimus. Cicero quoque noster, a quo Romana eloquentia exiluit, gradarius fuit. Romanus sermo magis se circumspicit et aestimat praebetque aestimandum.

Fabianus, vir egregius et vita et scientia et, quod post ista est, eloquentia quoque, disputabat expedite magis quam concitate, ut posses dicere facilitatem esse illam, non celeritatem. Hanc ego in viro sapiente recipio, non exigo; ut oratio eius sine impedimento exeat, proferatur tamen malo quam profluat.

Eo autem magis te deterreo ab isto morbo, quod non potest tibi ista res contingere aliter quam si te pudere desierit; perfrices frontem oportet et te ipse non audias. Multa enim inobservatus ille cursus feret, quae reprehendere velis. Non potest, inquam, tibi contingere res ista salva verecundia. Praeterea exercitatione opus est cotidiana et a rebus studium transferendum est ad verba.

Haec autem etiam si aderunt et poterunt sine ullo tuo labore decurrere, tamen temperanda sunt. Nam quemadmodum sapienti viro incessus modestior convenit, ita oratio pressa, non audax. Summa ergo summarum haec erit: tardilocum esse te iubeo. VALE.

v1.p.272

Facis rem optimam et tibi salutarem, si, ut scribis, perseveras ire ad bonam mentem, quam stultum est optare, cum possis a te impetrare. Non sunt ad caelum elevandae manus nec exorandus aedituus, ut nos ad aurem simulacri, quasi magis exaudiri possimus, admittat; prope est a te deus, tecum est, intus est. '

Ita dico, Lucili: sacer intra nos spiritus sedet, malorum honorumque nostrorum observator et custos. Hic prout a nobis tractatus est, ita nos ipse tractat. Bonus vero vir sine deo nemo est; an potest aliquis supra fortunam nisi ab illo adiutus exurgere? Ille dat consilia magnifica et erecta. In unoquoque virorum bonorum

  1. Quis deus incertum est, habitat deus.

Si tibi occurrerit vetustis arboribus et solitam altitudinem egressis frequens lucus et conspectum caeli ramorum aliorum alios protegentium summovens obtentu, [*](summovens obtentu Hense; summoventus p; summovens LMP; sub movens b.) illa proceritas silvae et secretum loci et admiratio umbrae in aperto tam densae atque continuae fidem tibi numinis faciet. [*](faciet Madvig; facit et pLPb; faciet et later MSS.) Si quis specus saxis penitus exesis montem suspenderit, non manu factus,

v1.p.274
sed naturalibus causis in tantam laxitatem excavatus, animum tuum quadam religionis suspicione percutiet. Magnorum fluminum capita veneramur; subita ex abdito vasti amnis eruptio aras habet; coluntur aquarum calentium fontes, et stagna quaedam vel opacitas vel inmensa altitudo sacravit Si hominem videris interritum periculis, intactum cupiditatibus, inter adversa felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco homines videntem, ex aequo deos, non subibit te veneratio eius ?

Non dices: " Ista res maior est altiorque quam ut credi similis huic, in quo est, corpusculo possit ? Vis isto divina descendit."

Animum excellentem, moderatum, omnia tamquam minora transeuntem, quicquid timemus optamusque ridentem, caelestis potentia agitat. Non potest res tanta sine adminiculo numinis stare. Itaque maiore sui parte illic est, unde descendit. Quemadmodum radii solis contingunt quidem terram, sed ibi sunt, unde mittuntur; sic animus magnus ac sacer et in hoc demissus, ut propius [*](After propius pLPbM add quidem. Hense would prefer quiddam divini.) divina nossemus, conversatur quidem nobiscum, sed haeret origini suae; illinc pendet, illuc spectat ac nititur, nostris tamquam melior interest.