Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quod frequenter mihi scribis, gratias ago. Nam quo uno modo potes, te mihi ostendis. Numquam epistulam tuam accipio, ut non protinus una simus. Si imagines nobis amicorum absentium iucundae sunt, quae memoriam renovant et desiderium [*](absentiae, after desiderium, is bracketed by Hense, following Gemoll.) falso atque inani solacio levant, quanto iucundiores sunt litterae, quae vera amici absentis vestigia, veras notas

v1.p.264
adferunt ? Nam quod in conspectu dulcissimum est, id amici manus epistulae inpressa praestat, agnoscere.

Audisse te scribis Serapionem philosophum, cum istuc adplicuisset: " Solet magno cursu verba convellere, quae non effundit una, sed premit et urguet. Plura enim veniunt quam quibus vox una sufficiat." Hoc non probo in philosopho, cuius pronuntiatio quoque, sicut vita, debet esse conposita; nihil autem ordinatum est, quod praecipitatur et properat. Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine intermissione in morem nivis superveniens iuveniori [*](iuveniori Hense; iuveni Haupt; omitted in MSS.) oratori data est, lenis et melle dulcior seni profluit.

Sic itaque habe, istam [*](habe istam later MSS.; habe ut istam pLPb.) vim dicendi rapidam atque abundantem aptiorem esse circulanti quam agenti rem magnam ac seriam docentique. Aeque stillare illum nolo quam currere; nec extendat aures nec obruat. Nam illa quoque inopia et exilitas minus intentum auditorem habet taedio interruptae tarditatis, facilius tamen insidit, quod exspectatur, quam quod praetervolat. Denique tradere homines discipulis praecepta dicuntur; non traditur quod fugit.

Adice nunc, quod quae veritati operam dat oratio, inconposita esse debet et simplex. Haec popularis

v1.p.266
nihil habet veri; movere vult turbam et inconsultas aures inpetu rapere, tractandam se non praebet, aufertur. Quomodo autem regere potest, quae regi non potest ? Quid, quod haec oratio, quae sanandis mentibus adhibetur, descendere in nos debet ? Remedia non prosunt, nisi inmorantur.

Multum praeterea habet inanitatis et vani, plus sonat quam valet. Lenienda sunt, quae me exterrent, conpescenda, quae inritant, discutienda, quae fallunt, inhibenda luxuria, corripienda avaritia; quid horum raptim potest fieri ? Quis medicus aegros in transitu curat ? Quid, quod ne voluptatem quidem ullam habet talis verborum sine dilectu ruentium strepitus ?

Sed ut pleraque, quae fieri posse non crederes, cognovisse satis est, ita istos, qui verba exercuerunt, abunde est semel audisse. Quid enim quis discere, quid imitari velit ? Quid de eorum animo iudicet, quorum oratio perturbata et inmissa est nec potest reprimi ?