Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

" Difficile est," inquis, " animum perducere ad contemptionem animae." Non vides, quam ex frivolis causis contemnatur? Alius ante amicae fores laqueo pependit, alius se praecipitavit e tecto, ne dominum stomachantem diutius audiret, alius ne reduceretur e fuga, ferrum adegit in viscera. Non putas virtutem hoc effecturam, quod efficit nimia formido ? Nulli potest secura vita contingere, qui de producenda nimis cogitat, qui inter magna bona multos consules

v1.p.16
numerat.

Hoc cotidie meditare, ut possis aequo animo vitam relinquere, quam multi sic conplectuntur et tenent, quomodo qui aqua torrente rapiuntur spinas et aspera.

Plerique inter mortis metum et vitae tormenta miseri fluctuantur et vivere nolunt, mori nesciunt.

Fac itaque tibi iucundam vitam omnem pro illa sollicitudinem deponendo. Nullum bonum adiuvat habentem, nisi ad cuius amissionem praeparatus est animus; nullius autem rei facilior amissio est, quam quae desiderari amissa non potest. Ergo adversus haec, quae incidere possunt etiam potentissimis, adhortare te et indura.

De Pompei capite pupillus et spado tulere sententiam, de Crasso crudelis et insolens Parthus; Gaius Caesar iussit Lepidum Dextro tribuno praebere cervicem, ipse Chaereae praestitit. Neminem eo fortuna provexit, ut non tantum illi minaretur, quantum permiserat. Noli huic tranquillitati confidere; momento mare evertitur. Eodem die ubi luserunt navigia, sorbentur.

Cogita posse et latronem et hostem admovere iugulo tuo gladium: Ut potestas maior absit, nemo non servus habet in te vitae necisque arbitrium. Ita dico: quisquis vitam suam contempsit, tuae dominus est. Recognosce exempla eorum, qui domesticis insidiis perierunt, aut aperta vi aut dolo; intelleges non pauciores servorum ira cecidisse quam regum. Quid ad te itaque, quam potens sit

v1.p.18
quem times, cum id, propter quod times, nemo non possit ?

At si forte in manus hostium incideris, victor te duci iubebit; eo nempe, quo duceris. Quid te ipse decipis et hoc nunc primum, quod olim patiebaris, intellegis? Ita dico: ex quo natus es, duceris. Haec et eiusmodi versanda in animo sunt, si volumus ultimam illam horam placidi expectare, cuius metus omnes alias inquietas facit.

Sed ut finem epistulae inponam, accipe, quod mihi hodierno die placuit. Et hoc quoque ex alienis hortulis sumptum est. " Magnae divitiae sunt lege naturae composita paupertas." Lex autem illa naturae scis quos nobis terminos statuat ? Non esurire, non sitire, non algere. Ut famem sitimque depellas, non est necesse superbis adsidere liminibus nec supercilium grave et contumeliosam etiam humanitatem pati, non est necesse maria temptare nec sequi castra; parabile est, quod natura desiderat, et adpositum.

Ad supervacua sudatur. Illa sunt, quae togam conterunt, quae nos senescere sub tentorio cogunt, quae in aliena litora inpingunt. Ad manum est, quod sat est. Cui cum paupertate bene convenit, dives est. VALE.

v1.p.20

Quod pertinaciter studes et omnibus omissis hoc unum agis, ut te meliorem cotidie facias, et probo et gaudeo, nec tantum hortor, ut perseveres, sed etiam rogo. Illud autem te admoneo, ne eorum more, qui non proficere sed conspici cupiunt, facias aliqua, quae in habitu tuo aut genere vitae notabilia sint.

Asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam et indictum argento odium et cubile humi positum, et quicquid aliud ambitio nempe perversa [*](ambitio nempe perversa Gertz; ambitionem perversa MSS.) via sequitur, evita. Satis ipsum nomen philosophiae, etiam si modeste tractetur, invidiosum est; quid si nos hominum consuetudini coeperimus excerpere ? Intus omnia dissimilia sint, frons populo nostra conveniat.

Non splendeat toga, ne sordeat quidem. Non habeamus argentum, in quod solidi auri caelatura descenderit, sed non putemus frugalitatis indicium auro argentoque caruisse. Id agamus, ut meliorem vitam sequamur quam vulgus, non ut contrariam; alioquin quos emendari volumus, fugamus a nobis et avertimus. Illud quoque efficimus, ut nihil imitari velint nostri, dum timent, ne imitanda sint omnia.

Hoc primum philosophia promittit, sensum communem, humanitatem et congregationem. A qua professione dissimilitudo nos separabit. Videamus,

v1.p.22
ne ista, per quae admirationem parare volumus, ridicula et odiosa sint. Nempe propositum nostrum est secundum naturam vivere; hoc contra naturam est, torquere corpus suum et faciles odisse munditias et squalorem adpetere et cibis non tantum vilibus uti sed taetris et horridis.