Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Magni animi est magna contemnere ac mediocria malle quam nimia. Illa enim utilia vitaliaque sunt; at haec eo, quod superfluunt, nocent. Sic segetem nimia sternit ubertas, sic rami nimio [*](nimio added by Gertz.) onere franguntur, sic ad maturitatem non pervenit nimia fecunditas. Idem animis quoque evenit, quos inmoderata felicitas rumpit, qua non tantum in aliorum iniuriam, sed etiam in suam utuntur.

Qui hostis in quemquam tam contumeliosus fuit quam in quosdam voluptates suae sunt ? Quorum inpotentiae atque insanae libidini ob hoc unum possis

v1.p.262
ignoscere, quod quae fecere patiuntur. Nec inmerito hic illos furor vexat; necesse est enim in inmensum exeat cupiditas, quae naturalem modum transilit. Ille enim habet suum finem, inania et ex libidine orta sine termino sunt.

Necessaria metitur utilitas; supervacua quo redigis ? Voluptatibus itaque se mergunt, quibus in consuetudinem adductis carere non possunt, et ob hoc miserrimi sunt, quod eo pervenerunt, ut illis quae supervacua fuerant, facta sint necessaria. Serviunt itaque voluptatibus, non fruuntur, et mala sua, quod malorum ultimum est, et [*](et LPb; omitted by p.) amant. Tunc autem est consummata infelicitas, ubi turpia non solum delectant, sed etiam placent, et desinit esse remedio locus, ubi quae fuerant vitia, mores sunt. VALE.

Quod frequenter mihi scribis, gratias ago. Nam quo uno modo potes, te mihi ostendis. Numquam epistulam tuam accipio, ut non protinus una simus. Si imagines nobis amicorum absentium iucundae sunt, quae memoriam renovant et desiderium [*](absentiae, after desiderium, is bracketed by Hense, following Gemoll.) falso atque inani solacio levant, quanto iucundiores sunt litterae, quae vera amici absentis vestigia, veras notas

v1.p.264
adferunt ? Nam quod in conspectu dulcissimum est, id amici manus epistulae inpressa praestat, agnoscere.

Audisse te scribis Serapionem philosophum, cum istuc adplicuisset: " Solet magno cursu verba convellere, quae non effundit una, sed premit et urguet. Plura enim veniunt quam quibus vox una sufficiat." Hoc non probo in philosopho, cuius pronuntiatio quoque, sicut vita, debet esse conposita; nihil autem ordinatum est, quod praecipitatur et properat. Itaque oratio illa apud Homerum concitata et sine intermissione in morem nivis superveniens iuveniori [*](iuveniori Hense; iuveni Haupt; omitted in MSS.) oratori data est, lenis et melle dulcior seni profluit.