Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Amicum tuum hortare, ut istos magno animo contemnat, qui illum obiurgant, quod umbram et otium petierit, quod dignitatem suam destituerit, et cum plus consequi posset, praetulerit quietem omnibus; quam utiliter suum negotium gesserit, cotidie illis ostentet. [*](ostentet P; ostendet pb; ostendit L. Hense suggests ostendat.) Hi, quibus invidetur, non desinent transire; alii elidentur, alii cadent. Res est inquieta felicitas; ipsa se exagitat. Movet cerebrum non uno genere; alios in aliud irritat, hos in potentiam, illos in luxuriam. Hos inflat, illos mollit et totos resolvit.

"At bene aliquis illam fert." Sic, quomodo vinum. Itaque non est quod tibi isti persuadeant cum esse felicem, qui a [*](qui a Pb; quia L; qui p (defended by Gertz).) multis obsidetur; sic ad illum, quemadmodum ad lacum concurritur, quem exhauriunt et turbant. " Nugatorium et inertem vocant." Scis quosdam perverse loqui et significare contraria.

Felicem vocabant; quid ergo ? Erat ? Ne illud quidem curo, quod quibusdam nimis horridi animi videtur et tetrici. Ariston aiebat malle se adulescentem tristem quam hilarem et amabilem turbae. Vinum enim bonum fieri, quod recens durum et asperum visum est; non pati aetatem, quod in

v1.p.248
dolio placuit. Sine eum tristem appellent et inimicum processibus suis; bene se dabit in vetustate ipsa [*](ipsa MSS.; ista Jugis, perhaps rightly.) tristitia, perseveret modo colere virtutem, perbibere liberalia studia, non illa, quibus perfundi satis est, sed haec, quibus tingendus est animus.

Hoc est discendi tempus. " Quid ergo ? Aliquod est, quo non sit discendum ? " Minime. Sed quemadmodum omnibus annis studere honestum est, ita non omnibus institui. Turpis et ridicula res est elementarius senex; iuveni parandum, seni utendum est. Facies ergo rem utilissimam tibi, si illum quam optimum feceris; haec aiunt beneficia esse expetenda tribuendaque, non dubie primae sortis, quae tam dare prodest quam accipere.