Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Cum istis tibi esse negotium iudicas, de quibus scripseras ? Maximum negotium tecum habes; tu tibi molestus es. Quid velis nescis; melius probas honesta quam sequeris; vides, ubi sit posita felicitas, sed ad illam pervenire non audes. Quid sit autem, quod te inpediat, quia parum ipse dispicis, dicam.

Magna esse haec existimas, quae relicturus es, et cum proposuisti tibi illam securitatem, ad quam transiturus es, retinet te huius vitae, a qua recessurus es, fulgor tamquam in sordida et obscura casurum.

Erras, Lucili; ex hac vita ad illam adscenditur. Quod interest inter splendorem et lucem, cum haec

v1.p.142
certam originem habeat ac suam ille niteat alieno, hoc inter hanc vitam et illam; haec fulgore extrinsecus veniente percussa est, crassam illi statim umbram faciet quisquis obstiterit; illa suo lumine inlustris est.

Studia te tua clarum et nobilem efficient.

Epicuri referam. Cum Idomeneo scriberet et illum a vita speciosa ad fidelem stabilemque gloriam revocaret, rigidae [*](For rigidae Lipsius proposed regiae, " like that of a king." This may be the correct reading.) tunc potentiae ministrum et magna tractantem: "Si gloria," inquit, "tangeris, notiorem te epistulae meae facient quam omnia ista, quae colis et propter quae coleris."

Numquid ergo mentitus est ? Quis Idomenea nosset, nisi Epicurus illum litteris suis incidisset ? Omnes illos megistanas et satrapas et regem ipsum, ex quo Idomenei titulus petebatur, oblivio alta suppressit. Nomen Attici perire Ciceronis epistulae non sinunt. Nihil illi profuisset gener Agrippa et Tiberius progener et Drusus Caesar pronepos; inter tam magna nomina taceretur, nisi sibi [*](sibi inserted by Gertz.) Cicero illum adplicuisset.

Profunda super nos altitudo temporis veniet, pauca ingenia caput exerent et in idem quandoque silentium abitura oblivioni resistent ac se diu vindicabunt.

v1.p.144
Quod Epicurus amico suo potuit promittere, hoc tibi promitto, Lucili. Habebo apud posteros gratiam, possum mecum duratura nomina educere. Vergilius noster duobus memoriam aeternam promisit et praestat:
  1. Fortunati ambo ! Siquid mea carmina possunt.
  2. Nulla dies umquam memori vos eximet aevo,
  3. Dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum
  4. Accolet imperiumque pater Romanus habebit.

Quoscumque in medium fortuna protulit, quicumque membra ac partes alienae potentiae fuerunt, horum gratia viguit, domus frequentata est, dum ipsi steterunt; post ipsos cito memoria defecit. Ingeniorum crescit dignatio nec ipsis tantum honor habetur, sed quicquid illorum memoriae adhaesit, excipitur.

Ne gratis Idomeneus in epistulam meam venerit) ipse eam de suo redimet. Ad hunc Epicurus illam nobilem sententiam scripsit, qua hortatur, ut Pythoclea locupletem non publica nec ancipiti via faciat. "Si vis," inquit, " Pythoclea divitem facere, non pecuniae adiciendum, sed cupiditati detrahendum est."

Et apertior ista sententia est quam ut interpretanda sit, et disertior quam ut adiuvanda. Hoc unum te admoneo, ne istud tantum existimes de divitiis dictum; quocumque transtuleris, idem poterit.

v1.p.146
Si vis Pythoclea honestum facere, non honoribus adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum. Si vis Pythoclea esse in perpetua voluptate, non voluptatibus adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum; si vis Pythoclea senem facere et inplere vitam, non annis adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum.

Has voces non est quod Epicuri esse iudices; publicae sunt. Quod fieri in senatu solet, faciendum ego in philosophia quoque existimo: cum censuit aliquis, quod ex parte mihi placeat, iubeo illum dividere sententiam et sequor, quod probo. Eo [*](quod probo eo Haupt and Madvig; pro eo or probeo MSS.) libentius Epicuri egregia dicta commemoro, ut istis, [*](istis Muretus; isti MSS.) qui ad illum [*](illum Haupt; illam or illa MSS.) confugiunt spe mala inducti, qui velamentum ipsos vitiorum suorum habituros existimant, probem [*](probem Muretus; probent MSS.) quocumque ierint honeste esse vivendum.

Cum adieris [*](adieris Schweighäuser; aud (ad) ierithis p; audierit his L; adieretis audierit his Pb.) eius hortulos et inscriptum hortulis legeris [*](legeris added by Buecheler; inscriptum hortulis pL; inscriptum portae videris Wilamowitz.) Hospes, hic bene manebis, hic summum bonum voluptas est, paratus erit istius domicilii custos hospitalis, humanus, et te polenta excipiet et aquam quoque large ministrabit et dicet: " Ecquid bene acceptus es ? " " Non inritant," inquit, " hi hortuli famem, sed extinguunt. Nec maiorem ipsis potionibus sitim faciunt, sed naturali et gratuito remedio sedant. In hac voluptate consenui."

De his tecum desideriis loquor, quae consolationem non recipiunt, quibus dandum est aliquid, ut desinant.

v1.p.148
Nam de illis extraordinariis, quae licet differre, licet castigare et opprimere, hoc unum commonefaciam: ista voluptas naturalis est, non necessaria; huic nihil debes; si quid inpendis, voluntarium est. Venter praecepta non audit; poscit, appellat. Non est tamen molestus creditor; parvo dimittitur, si modo das illi, quod debes, non quod potes. VALE.