Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Multa secuntur incommoda huic deditos curae; primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit. Deinde copia ciborum subtilitas inpeditur. Accedunt pessimae notae mancipia in magisterium recepta, homines inter oleum et vinum occupati, quibus ad votum dies actus est, si bene desudaverunt, si in locum eius, quod effluxit, multum potionis altius ieiunio [*](ieiunio Madvig; in ieiuno pPb; in ieiunio L 1.) iturae regesserunt. Bibere et sudare vita cardiaci est.

Sunt exercitationes et faciles et breves, quae corpus et sine mora lassent et tempori pareant, cuius praecipua ratio habenda est: cursus et cum aliquo

v1.p.98
pondere manus motae et saltus vel ille, qui corpus in altum levat, vel ille, qui in longum mittit, vel ille, ut ita dicam, saliaris [*](saliaris Madvig; salutaris' pLb; saltaris P.) aut, ut contumeliosius dicam, fullonius; quoius [*](quoius Buecheler; quos (quod) libet MSS.) libet ex his elige usum rudem, facilem.

Quicquid facies, cito redi a corpore ad animum. Illum noctibus ac diebus exerce; labore modico alitur ille. Hanc exercitationem non frigus, non aestus inpediet, ne senectus quidem. Id bonum cura, quod vetustate fit melius.

Neque ego te iubeo semper inminere libro aut pugillaribus; dandum est aliquod intervallum animo, ita tamen ut non resolvatur, sed remittatur. Gestatio et corpus concutit et studio non officit; possis legere, possis dictare, possis loqui, possis audire, quorum nihil ne ambulatio quidem vetat fieri.

Nec tu intentionem vocis contempseris, quam veto te per gradus et certos modos extollere, deinde deprimere. Quid si velis deinde quemadmodum ambules discere ? Admitte istos, quos nova artificia docuit fames; erit qui gradus tuos temperet et buccas edentis observet et in tantum procedat, in quantum audaciam eius patientia et credulitate [*](patientia et credulitate Lipsius; patientiae credulitate (crudelitate) MSS.) produxeris. Quid ergo ? A clamore protinus et a summa contentione vox tua incipiet ? Usque eo naturale est paulatim incitari, ut litigantes quoque a sermone incipiunt, [*](incipiunt Capps; incipiant MSS.) ad vociferationem transeunt. [*](transeunt L 1; transeant other MSS., Hense.) Nemo statim

v1.p.100

Quiritium fidem inplorat. Ergo utcumque tibi impetus animi suaserit, modo vehementius fac [*](fac vicinis MSS.; Hense condemns vicinis.) convicium, modo lentius, prout vox quoque te hortabitur, in id latus. Modesta, cum recipies illam revocarisque, descendat, non decidat; media oris via abeat [*](media oris via abeat Madvig and Buecheler; mediatoris sui habeat L 1 P.) nec indocto et rustico more desaeviat. Non enim id agimus, ut exerceatur vox, sed ut exerceat.

Detraxi tibi non pusillum negotii; una mercedula et unum Graecum ad haec beneficia accedet. Ecce insigne praeceptum: " Stulta vita ingrata est et trepida; tota in futurum fertur." "Quis hoc," inquis, " dicit ?" Idem qui supra. Quam tu nunc vitam dici existimas stultam ? Babae et Isionis ? Non ita est; nostra dicitur, quos caeca cupiditas in nocitura, certe numquam satiatura praecipitat, quibus si quid satis esse posset, fuisset, qui non cogitamus, quam iucundum sit nihil poscere, quam magnificum sit plenum esse nec ex fortuna pendere.

Subinde itaque, Lucili, quam multa sis consecutus recordare. Cum aspexeris, quot te antecedant, cogita, quot sequantur. Si vis gratus esse adversus deos et adversus vitam tuam, cogita, quam multos antecesseris. Quid tibi cum ceteris ? Te ipse antecessisti.

v1.p.102

Finem constitue, quem transire ne velis quidem, [*](ne possis quidem si velis MSS.; order corrected by Gertz.) si possis; discedant aliquando ista insidiosa bona et sperantibus meliora quam adsecutis. Si quid in illis esset solidi, aliquando et inplerent; nunc hauriendum sitim concitant. Mittantur [*](mittantur Madvig; imitantur MSS.) speciosi apparatus. Et quod futuri temporis incerta sors volvit, quare potius a fortuna inpetrem, ut det, quam a me, ne petam ? Quare autem petam ? Oblitus fragilitatis humanae congeram ? In quid laborem ? Ecce hic dies ultimus est. Ut non sit; prope ab ultimo est VALE.