Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Inquiramus itaque in rem diligenter. Verisimile est aliquid futurum mali; non statim verum est. Quam multa non expectata venerunt! Quam multa expectata nusquam conparuerunt! Etiam si futurum est, quid iuvat dolori suo occurrere ? Satis cito dolebis, cum venerit; interim tibi meliora promitte.

Quid facies lucri ? Tempus. Multa intervenient, quibus vicinum periculum vel prope admotum aut subsistat aut desinat aut in alienum caput transeat. Incendium ad fugam patuit; quosdam molliter ruina deposuit; aliquando gladius ab ipsa cervice revocatus est; aliquis carnifici suo superstes fuit. Habet etiam mala fortuna levitatem. Fortasse erit, fortasse non erit; interim non est. Meliora propone.

Nonnumquam nullis apparentibus signis, quae mali aliquid praenuntient, animus sibi falsas imagines fingit; aut verbum aliquod dubiae significationis

v1.p.80
detorquet in peius aut maiorem sibi offensam proponit alicuius quam est, et cogitat non quam iratus ille sit, sed quantum liceat irato. Nulla autem causa vitae est, nullus miseriarum modus, si timeatur quantum potest; hic prudentia prosit, hic robore animi evidentem quoque metum respue. Si minus, vitio vitium repelle; spe metum tempera. Nihil tam certum est ex his, quae timentur, ut non certius sit et formidata subsidere et sperata decipere.

Ergo spem ac metum examina, et quotiens incerta erunt omnia, tibi fave; crede quod mavis. Si plures habet [*](habet Madvig; habes and habebis MSS.) sententias metus, nihilominus in hanc partem potius inclina et perturbare te desine, ac subinde hoc in animo volve, maiorem partem mortalium, cum illi nec sit quicquam mali nec pro certo futurum sit, aestuare ac discurrere. Nemo enim resistit sibi, cum coepit inpelli, nec timorem suum redigit ad verum. Nemo dicit: " Vanus auctor est, vanus haec aut finxit aut credidit." Damus nos aurae ferendos. [*](aurae ferendos Buecheler; referendis MSS.)

Expavescimus dubia pro certis. Non servamus modum rerum. Statim in timorem vertit [*](vertit Haase; venit MSS.) scrupulus.

Pudet me et triste [*](et triste Capps; ibi sic MSS.) tecum loqui, et tam lenibus te remediis focillare. Alius dicat: " Fortasse non

v1.p.82
veniet." Tu dic: "Quid porro, si veniet? Videbimus uter vincat. Fortasse pro me venit, et mors ista vitam honestabit." Cicuta magnum Socratem fecit. [*](confecit pLP; fecit Hense, as if corrupted from effecit.) Catoni gladium adsertorem libertatis extorque; magnam partem detraxeris gloriae.

Nimium diu te cohortor, cum tibi admonitione magis quam exhortatione opus sit. Non in diversum te a natura tua ducimus; natus es ad ista, quae dicimus. Eo magis bonum tuum auge et exorna.

Sed iam finem epistulae faciam, si illi signum suum inpressero, id est aliquam magnificam vocem perferendam ad te mandavero. " Inter cetera mala hoc quoque habet stultitia: semper incipit vivere." Considera quid vox ista significet, Lucili virorum optime, et intelleges, quam foeda sit hominum levitas cotidie nova vitae fundamenta ponentium, novas spes etiam in exitu inchoantium.

Circumspice tecum singulos; occurrent tibi senes, qui se cum maxime ad ambitionem, ad peregrinationes, ad negotiandum parent. Quid est autem turpius quam senex vivere incipiens ? Non adicerem auctorem huic voci, nisi esset secretior nec inter vulgata Epicuri dicta, quae mihi et laudare et adoptare permisi. VALE.

v1.p.84

Fateor insitam esse nobis corporis nostri caritatem; fateor nos huius gerere tutelam. Non nego indulgendum illi; serviendum nego. Multis enim serviet, qui corpori servit, qui pro illo nimium timet, qui ad illud omnia refert.

Sic gerere nos debemus, non tamquam propter corpus vivere debeamus, sed tamquam non possimus sine corpore. Huius nos nimius amor timoribus inquietat, sollicitudinibus onerat, contumeliis obicit. Honestum ei vile est, cui corpus nimis carum est. Agatur eius diligentissime cura, ita tamen, ut cum exiget ratio, cum dignitas, cum fides, mittendum in ignes sit.