Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Primum sibi ipsum conciliatur animal, debet enim aliquid esse, ad quod alia referantur, voluptatem peto, cui ? Mihi. Ergo mei curam ago. Dolorem refugio, pro quo ? Pro me. Ergo mei curam ago. Si omnia

v3.p.406
propter curam mei facio, ante omnia est mei cura. Haec animalibus inest cunctis nec inseritur, sed innascitur.

Producit fetus suos natura, non abicit. Et quia tutela certissima ex proximo est, sibi quisque commissus est. Itaque, ut in prioribus epistulis dixi, tenera quoque animalia et materno utero vel ovo [*](ovo Bartsch; quo BA.) modo effusa, quid sit infestum, ipsa [*](ipsa Hense; ipsi or ipsis MSS.) protinus norunt et mortifera devitant. Umbram quoque transvolantium reformidant obnoxia avibus rapto viventibus.

Nullum animal ad vitam prodit sine metu mortis.

" Quemadmodum," inquit," editum animal intellectum habere aut salutaris aut mortiferae rei potest ? " Primum quaeritur, an intellegat, non quemadmodum intellegat. Esse autem illis intellectum ex eo apparet, quod nihil amplius, si intellexerint, facient. Quid est, quare pavonem, quare anserem gallina non fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibi accipitrem ? Quare pulli faelem timeant, canem non timeant ? Apparet illis inesse nocituri scientiam non experimento collectam; nam antequam possint experisci, cavent. [*](experisci cavent Buecheler; experisciavent, experiri cavent, or experts cavent MSS.)

Deinde ne hoc casu existimes fieri, nec metuunt alia quam debent nec umquam obliviscuntur huius tutelae et

v3.p.408
diligentiae; aequalis est illis a pernicioso fuga. Praeterea non fiunt timidiora vivendo.

Ex quo quidem apparet non usu illa in hoc pervenire, sed naturali amore salutis suae. Et tardum est et varium, quod usus docet; quicquid natura tradit, et aequale omnibus est et statim.