Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Facilius natura intellegitur quam enarratur; itaque infans ille quid sit constitutio non novit, constitutionem suam novit. Et quid sit animal, nescit, animal esse se sentit.

Praeterea ipsam constitutionem suam crasse intellegit et summatim et obscure. Nos quoque animum habere nos scimus; quid sit animus, ubi sit, qualis sit aut unde, nescimus. Qualis ad nos [*](After nos Haase del. pervenerit.) animi nostri sensus, quamvis naturam eius ignoremus ac sedem, talis ad omnia animalia constitutionis suae sensus est. Necesse est enim id sentiant, per quod alia quoque sentiunt, necesse est eius sensum habeant, cui parent, a quo reguntur.

Nemo non ex nobis intellegit esse aliquid, quod impetus suos moveat; quid sit illud ignorat. Et conatum sibi esse scit; quis sit aut unde sit, nescit. Sic infantibus quoque animalibusque principalis partis suae sensus est non satis dilucidus nec expressus.

" Dicitis," inquit, " omne animal primum constitutioni suae conciliari, hominis autem constitutionem rationalem esse et ideo conciliari hominem sibi non tamquam animali, sed tamquam rationali. Ea enim parte sibi carus est homo, qua homo est. Quomodo ergo infans conciliari constitutioni

v3.p.404
rationali potest, cum rationalis nondum sit ? " Unicuique aetati sua constitutio est, alia infanti, alia puero, alia seni; omnes ei constitutioni conciliantur in qua sunt.

Infans sine dentibus est: huic constitutioni suae conciliatur. Enati sunt dentes; huic constitutioni conciliatur. Nam et illa herba, quae in segetem frugemque ventura est, aliam constitutionem habet tenera et vix eminens sulco, aliam, cum convaluit et molli quidem culmo, sed quo ferat onus suum, constitit, aliam cum flavescit et ad aream spectat et spica eius induruit; in quamcumque constitutionem venit, eam tuetur, in eam componitur.

Alia est aetas infantis, pueri, adulescentis, senis; ego tamen idem sum, qui et infans fui et puer et adulescens. Sic, quamvis alia atque aha cuique constitutio sit, conciliatio constitutionis suae eadem est. Non enim puerum mihi aut iuvenem aut senem, sed me natura commendat. Ergo infans ei constitutam* suae conciliatur, quae tunc infanti est, non quae futura iuveni est. Neque enim, si aliquid illi maius in quod transeat, restat, non hoc quoque in quo nascitur, secundum naturam est.

Primum sibi ipsum conciliatur animal, debet enim aliquid esse, ad quod alia referantur, voluptatem peto, cui ? Mihi. Ergo mei curam ago. Dolorem refugio, pro quo ? Pro me. Ergo mei curam ago. Si omnia

v3.p.406
propter curam mei facio, ante omnia est mei cura. Haec animalibus inest cunctis nec inseritur, sed innascitur.

Producit fetus suos natura, non abicit. Et quia tutela certissima ex proximo est, sibi quisque commissus est. Itaque, ut in prioribus epistulis dixi, tenera quoque animalia et materno utero vel ovo [*](ovo Bartsch; quo BA.) modo effusa, quid sit infestum, ipsa [*](ipsa Hense; ipsi or ipsis MSS.) protinus norunt et mortifera devitant. Umbram quoque transvolantium reformidant obnoxia avibus rapto viventibus.

Nullum animal ad vitam prodit sine metu mortis.

" Quemadmodum," inquit," editum animal intellectum habere aut salutaris aut mortiferae rei potest ? " Primum quaeritur, an intellegat, non quemadmodum intellegat. Esse autem illis intellectum ex eo apparet, quod nihil amplius, si intellexerint, facient. Quid est, quare pavonem, quare anserem gallina non fugiat, at tanto minorem et ne notum quidem sibi accipitrem ? Quare pulli faelem timeant, canem non timeant ? Apparet illis inesse nocituri scientiam non experimento collectam; nam antequam possint experisci, cavent. [*](experisci cavent Buecheler; experisciavent, experiri cavent, or experts cavent MSS.)

Deinde ne hoc casu existimes fieri, nec metuunt alia quam debent nec umquam obliviscuntur huius tutelae et

v3.p.408
diligentiae; aequalis est illis a pernicioso fuga. Praeterea non fiunt timidiora vivendo.

Ex quo quidem apparet non usu illa in hoc pervenire, sed naturali amore salutis suae. Et tardum est et varium, quod usus docet; quicquid natura tradit, et aequale omnibus est et statim.

Si tamen exigis, dicam quomodo omne animal perniciosa intellegere conatur ? Sentit se carne constare; itaque sentit, quid sit, quo secari caro, quo uri, quo opteri possit, quae sint animalia armata ad nocendum; horum speciem trahit inimicam et hostilem. Inter se ista coniuncta sunt; simul enim conciliatur saluti suae quidque et iuvantia [*](iuvantia Haase; iuvant illa Bp; vivant illa A.) petit, laesura formidat. Naturales ad utilia impetus, naturales a contrariis aspernationes sunt; sine ulla cogitatione, quae hoc dictet, sine consilio fit, quidquid natura praecepit.

Non vides, quanta sit subtilitas apibus ad fingenda domicilia, quanta dividua laboris obeundi undique [*](obeundi undique Buecheler; obeundi(que) MSS.) concordia ? Non vides, quam nulli mortalium mutabilis illa aranei textura, quanti operis sit fila disponere, alia in rectum inmissa firmamenti loco, alia in orbem currentia ex denso rara, qua minora animalia, in quorum perniciem [*](perniciem later MSS.; praetium Bp; prium A.) illa , velut retibus implicata teneantur ?

Nascitur

v3.p.410
ars ista, non discitur. Itaque nullum est animal altero doctius. videbis araneorum pares telas, par in favis angulorum omnium foramen. Incertum est et inaequabile, quidquid ars tradit; ex aequo [*](ex aequo Pinc.; ex equo Harl.; et quo BA1p.) venit, quod natura distribuit. Haec nihil magis quam tutelam sui et eius peritiam tradidit, ideoque etiam simul incipiunt et discere et vivere.

Nec est mirum cum eo nasci illa, sine quo frustra nascerentur. Primum hoc instrumentum in illa natura contulit ad permanendum, [*](After permanendum Bartsch dei. in.) conciliationem et caritatem sui. Non poterant salva esse, nisi vellent. Nec [*](After nec Hense dei. non.) hoc per se profuturum erat, sed sine hoc nulla res profuisset. In [*](Before in Bartsch dei. sed.) nullo deprendes vilitatem sui, ne neglegentiam quidem. Tacitis quoque et brutis, quamquam in cetera torpeant, ad vivendum sollertia est. videbis, quae aliis inutilia sunt, sibi ipsa non deesse. Vale.

Detrimentum iam dies sensit. Resiluit aliquantum, ita tamen ut liberate adhuc spatium sit, si quis cum ipso, ut ita dicam, die surgat. Officiosior meliorque, si quis illum exspectat et lucem primam excipit [*](excipit Gruter; exuit BAp.) ; turpis, qui alto sole semisomnus iacet, cuius vigilia medio die incipit; et adhuc multis hoc

v3.p.412
antelucanum est.

Sunt qui officia lucis noctisque perverterint nec ante diducant oculos hesterna graves crapula quam adpetere nox coepit. Qualis illorum condicio dicitur, quos natura, ut ait vergilius, sedibus nostris subditos e contrario posuit,

  1. Nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis,
  2. Illis sera rubens accendit lumina Vesper;
talis horum contraria omnibus non regio, sed vita est. Sunt quidam in eadem urbe antipodes, qui, ut M. Cato ait, nec orientem umquam solem viderunt nec occidentem.