Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Cum aliquem huius videremus constantiae, quidni subiret nos species non usitatae indolis ? Utique si hanc, ut dixi, magnitudinem veram esse ostendebat aequalitas. [*](aequalitas Gronovius; qualitas BA.) vero tenor permanet, falsa non durant. Quidam alternis Vatinii, alternis Catones sunt; et modo parum illis severus est Curius, parum pauper Fabricius, parum frugi et contentus vilibus Tubero; modo Licinum divitiis, [*](Licinum divitiis cod. Guelf.; linum diriditis BA.) Apicium cenis, deliciis provocant.

Maximum indicium est malae mentis fluctuatio et inter [*](et inter cod. Harl.; cancer BA.) simulationem virtutum vitiorum [*](amoremque vitiorum Pinc, and cod. Harl.; amorumque utiliorum BA.) adsidua iactatio. Aliquis [*](aliquis Buecheler; is BA; s. (scilicet) Hense.)

  1. habebat saepe ducentos,
  2. Saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
  3. Omnia magna loquens, modo " sit mihi mensa tripes et
  4. v3.p.394
  5. Concha salis puri, toga quae defendere frigus
  6. Quamvis crassa queat "; decies centena dedisses
  7. Huic parco, paucis contento; quinque diebus
  8. Nil erat.

Homines [*](homines Buecheler; omnes BA.) isti tales sunt, qualem hunc describit Horatius Flaccus, numquam eundem, ne similem quidem sibi; adeo in diversum aberrat. Multos dixi ? Prope est, ut omnes sint. Nemo non cotidie et consilium mutat et votum. Modo uxorem vult habere, modo amicam, modo regnare vult, modo id agit, ne quis sit officiosior servus, modo dilatat se usque ad invidiam, modo subsidit et contrahitur infra humilitatem vere iacentium, nunc pecuniam spargit, nunc rapit.

Sic maxime coarguitur animus inprudens; alius prodit atque alius et, quo turpius nihil iudico, impar sibi est. Magnam rem puta unum hominem agere. Praeter sapientem autem nemo unum agit, ceteri multiformes sumus. Modo frugi tibi videbimur et graves, modo prodigi et vani. Mutamus subinde personam et contrariam ei sumimus, quam exuimus. Hoc ergo a te exige, ut, qualem institueris praestare te, talem usque ad exitum serves. Effice ut possis laudari, si minus, ut adgnosci. De aliquo, quem here vidisti, merito dici potest: "hic qui est ? " Tanta mutatio est. VALE.

v3.p.396