Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Cum aliquem huius videremus constantiae, quidni subiret nos species non usitatae indolis ? Utique si hanc, ut dixi, magnitudinem veram esse ostendebat aequalitas. [*](aequalitas Gronovius; qualitas BA.) vero tenor permanet, falsa non durant. Quidam alternis Vatinii, alternis Catones sunt; et modo parum illis severus est Curius, parum pauper Fabricius, parum frugi et contentus vilibus Tubero; modo Licinum divitiis, [*](Licinum divitiis cod. Guelf.; linum diriditis BA.) Apicium cenis, deliciis provocant.

Maximum indicium est malae mentis fluctuatio et inter [*](et inter cod. Harl.; cancer BA.) simulationem virtutum vitiorum [*](amoremque vitiorum Pinc, and cod. Harl.; amorumque utiliorum BA.) adsidua iactatio. Aliquis [*](aliquis Buecheler; is BA; s. (scilicet) Hense.)

  1. habebat saepe ducentos,
  2. Saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
  3. Omnia magna loquens, modo " sit mihi mensa tripes et
  4. v3.p.394
  5. Concha salis puri, toga quae defendere frigus
  6. Quamvis crassa queat "; decies centena dedisses
  7. Huic parco, paucis contento; quinque diebus
  8. Nil erat.