Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Interrogo te, an sapientia expetenda sit; fateris. Interrogo, an usus sapientiae expetendus sit; fateris; negas enim te illam recepturum, si uti ea prohibearis. Quod expetendum est, bonum est. Sapere sapientiae usus est, quomodo eloquentiae eloqui, quomodo oculorum videre. Ergo sapere sapientiae usus est, usus autem sapientiae expetendus est; sapere ergo expetendum est. Si expetendum est, bonum est.

Olim ipse me damno, qui illos imitor, dum accuso,

v3.p.350
et verba apertae rei impendo. Cui enim dubium potest esse, quin si aestus malum est, et aestuare malum sit ? Si algor malum est, malum sit algere ? Si vita bonum est, et vivere bonum sit ? Omnia ista circa sapientiam, non in ipsa sunt. At nobis in ipsa commorandum est.

Etiam si quid e vagari libet, amplos habet illa spatiososque [*](spatiososque later MSS.; speciososque BA.) secessus: de deorum natura quaeramus, de siderum alimento, de his tam variis stellarum discursibus, an ad illarum motus nostra moveantur, an [*](an later MSS.; in BA.) corporibus omnium animisque illinc impetus veniat, an et haec, quae fortuita dicuntur, certa lege constricta sint nihilque in hoc mundo repentinum aut expers ordinis volutetur. Ista iam a formatione morum recesserunt, sed levant animum et ad ipsarum, quas tractat, rerum magnitudinem attollunt; haec vero, de quibus paulo ante dicebam, minuunt et deprimunt nec, ut putatis, exacuunt, sed extenuant.

Obsecro vos, tam necessariam curam maioribus melioribusque debitam in re nescio an falsa, certe inutili terimus ? Quid mihi profuturum est scire, an aliud sit sapientia, aliud sapere ? Quid mihi profuturum est scire illud bonum esse, hoc non esse [*](hoc non esse add. Muretus.) ? Temere me geram, subibo [*](subibo Erasmus; subito BA.) huius voti aleam: tibi sapientia, mihi sapere contingat; pares erimus.

v3.p.352

Potius id age, ut mihi viam monstres, qua ad ista perveniam. Dic, quid vitare debeam, quid adpetere, quibus animum labantem studiis firmem, quemadmodum quae me ex transverso feriunt aguntque, procul a me repellam, quomodo par esse tot malis possim, quomodo istas calamitates removeam, quae ad me inruperunt, quomodo illas, ad quas ego inrupi. Doce, quomodo feram aerumnam sine gemitu meo, felicitatem sine alieno, quomodo ultimum ac necessarium non expectem, sed ipsemet, [*](ipsemet Pincianus; ipsemecum BA.) cum visum erit, profugiam.

Nihil mihi videtur turpius quam optare mortem. Nam si vis vivere, quid optas mori ? Sive non vis, quid deos rogas, quod tibi nascenti dederunt ? Nam ut quandoque moriaris, etiam invito positum est, ut cum voles, in tua manu est. Alterum tibi necesse est, alterum licet.

Turpissimum his diebus principium diserti mehercules viri legi: " Ita," [*](ita Pincianus; itaque MSS.) inquit, " quamprimum moriar." Homo demens, optas rem tuam. " Ita quamprimum moriar." Fortasse inter has voces senex factus es. Alioqui quid in mora est ? Nemo te tenet; evade, qua visum est. Elige quamlibet rerum naturae partem, quam tibi praebere exitum iubeas. Haec nempe sunt elementa, [*](elementa later MSS.; et elementa BA.) quibus hic mundus administratur, aqua, terra, spiritus. Omnia ista tam causae vivendi sunt quam viae mortis. "

Ita

v3.p.354
quamprimum moriar ": " quamprimum " istud quid esse vis ? Quem illi diem ponis ? Citius fieri quam optas, potest. Inbecillae mentis ista sunt verba et hac detestatione misericordiam captantis; non vult mori qui optat. Deos vitam et salutem roga; si mori placuit, hic mortis est fructus, optare desinere.