Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Admirationem nobis parentes auri argenti que fecerunt, et teneris infusa cupiditas altius sedit crevitque nobiscum. Deinde totus populus in alia discors in hoc convenit; hoc suspiciunt, hoc suis optant, hoc dis velut rerum humanarum maximum, cum grati videri volunt, consecrant. Denique eo mores redacti sunt, ut paupertas maledicto probroque sit, contempta divitibus, invisa pauperibus.

Accedunt deinde carmina poetarum, quae adfectibus nostris facem subdant, quibus divitiae velut unicum vitae decus ornamentumque laudantur. Nihil illis melius nec dare videntur di immortales posse nec habere.

  1. Regia Solis erat sublimibus alta columnis
  2. Clara micante auro.
Eiusdem currum aspice:
  1. Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
  2. Curvatura rotae, radiorum argenteus ordo.
Denique quod optimum videri volunt saeculum, aureum appellant.

Nec apud Graecos tragicos desunt, qui lucro innocentiam, salutem, opinionem bonam mutent.

v3.p.328
  1. Sine me vocari pessimum, ut [*](ut Hense; simul ut MSS.) dives vocer.
  2. An dives, omnes quaerimus, nemo, an bonus.
  3. Non quare et unde, quid habeas, tantum rogant.
  4. Ubique tanti quisque, quantum habuit, fuit.
  5. Quid habere nobis turpe sit quaeris ? Nihil.
  6. Aut dives opto vivere aut pauper mori.
  7. Bene moritur, quisquis moritur dum lucrum facit.
  8. Pecunia, ingens generis humani bonum,
  9. Cui non voluptas matris aut blandae potest
  10. Par esse prolis, non sacer meritis parens;
  11. Tam dulce si quid Veneris in vultu micat,
  12. Merito illa amores caelitum atque hominum movet.

Cum hi novissimi versus in tragoedia Euripidis pronuntiati essent, totus populus ad eiciendum et actorem et carmen consurrexit uno impetu, donec Euripides in medium ipse prosilivit petens, ut expectarent [*](exspectarent Muretus; spectarent BA.) viderentque, quem admirator auri exitum faceret. Dabat in illa fabula poenas Bellerophontes, quas in sua quisque dat.

Nulla enim avaritia sine poena est, quamvis satis sit ipsa poenarum. O quantum lacrimarum, quantum laborum exigit ! Quam misera desiderat esse, quam misera e partis est! Adice cotidianas sollicitudines, quae pro modo habendi quemque discruciant. Maiore tormento pecunia possidetur quam quaeritur. Quantum damnis

v3.p.330
ingemescunt, quae et magna incidunt et videntur maiora ! Denique ut illis fortuna nihil detrahat, quidquid non adquiritur, damnum est.

" At felicem illum homines et divitem vocant et consequi optant, quantum ille possidet." Fateor. Quid ergo ? Tu ullos esse condicionis peioris existimas quam qui habent et miseriam et invidiam ? Utinam qui divitias optaturi essent, cum divitibus deliberarent ! Utinam honores petituri cum ambitiosis et summum adeptis dignitatis statum ! Profecto vota mutassent, cum interim illi nova suscipiunt, [*](suscipiunt codd., Gruter; suspiciunt BA.) cum priora damnaverint. Nemo enim est, cui felicitas sua, etiam si cursu venit, satis faciat. Queruntur et de consiliis et de processibus suis maluntque semper quae reliquerunt.

Itaque hoc tibi philosophia praestabit, quo equidem nihil maius existimo: numquam te paenitebit tui. Ad hanc tam solidam felicitatem, quam tempestas nulla concutiat, non perducent te apte verba contexta et oratio fluens leniter. Eant, ut volent, dum animo compositio sua constet, dum sit magnus et opinionum securus et ob ipsa, quae aliis displicent, sibi placens, qui profectum suum vita aestimet et tantum scire se iudicet, quantum non cupit quantum non timet. VALE,

v3.p.332