Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Utrumque diverso genere corruptum est, tam mehercules quam nolle nisi splendidis uti ac sonantibus et poeticis, necessaria atque in usu posita vitare. Tam hunc dicam peccare quam illum: alter se plus iusto colit, alter plus iusto neglegit; ille et crura, hic ne alas quidem vehit.

Ad compositionem transeamus. Quot genera tibi in hac dabo, quibus peccetur ? Quidam praefractam et asperam probant; disturbant de industria, si quid placidius effluxit. Nolunt sine salebra esse iuncturam; virilem putant et fortem, quae aurem inaequalitate percutiat. Quorundam non est compositio, modulatio est; adeo blanditur et molliter labitur.

Quid de illa loquar, in qua verba differuntur et diu expectata vix ad clausulas redeunt ? Quid illa in exitu lenta, qualis Ciceronis est, devexa et molliter detinens nec aliter quam solet, ad morem suum pedemque respondens ? Non tantum in genere sententiarum vitium est, si aut pusillae sunt et pueriles aut improbae et plus ausae quam pudore salvo licet, si floridae sunt et nimis dulces, si in vanum exeunt et sine effectu nihil amplius quam sonant.

Haec vitia unus aliquis inducit, sub quo tunc eloquentia est, ceteri imitantur et alter alteri tradunt.

v3.p.312
Sic Sallustio vigente anputatae sententiae et verba ante exspectatum cadentia et obscura brevitas fuere pro cultu. L. Arruntius, vir rarae frugalitatis, qui historias belli Punici scripsit, fuit Sallustianus et in illud genus nitens. Est apud Sallustium: " exercitum argenta fecit," id est, pecunia paravit. Hoc Arruntius amare coepit; posuit illud omnibus paginis. Dicit quodam loco: " fugam nostris fecere." Alio loco: " Hiero, rex Syracusanorum, bellum fecit." Et alio loco: " quae audita Panhormitanos dedere

Romanis fecere." Gustum tibi dare volui; totus his contexitur liber. Quae apud Sallustium rara fuerunt, apud hunc crebra sunt et paene continua, nec sine causa; ille enim in haec incidebat, at hic illa quaerebat. Vides autem, quid sequatur, ubi alicui vitium pro exemplo est.

Dixit Sallustius: " aquis hiemantibus." Arruntius in primo libro belli Punici ait: " repente hiemavit tempestas." Et alio loco cum dicere vellet frigidum annum fuisse, ait: " totus hiemavit annus." Et alio loco: " inde sexaginta onerarias leves praeter militem et necessarios nautarum hiemante aquilone misit." Non desinit omnibus locis hoc verbum infulcire. Quodam loco dicit Sallustius: " inter arma civilia aequi bonique famas petit." Arruntius non temperavit, quo minus primo

v3.p.314
statim libro poneret ingentes esse " famas " de Regulo.

Haec ergo et eiusmodi vitia, quae alicui inpressit imitatio, non sunt indicia luxuriae nec animi corrupti; propria enim esse debent et ex ipso nata, ex quibus tu aestimes alicuius adfectus. Iracundi hominis iracunda oratio est, commoti nimis incitata, delicati tenera et fluxa.