Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Ego mehercules titillare non desinam et ludos mihi ex istis subtilibus ineptus facere. Iustitia et fortitudo, si animalia sunt, certe terrestria sunt. Omne animal terrestre alget, esurit, sitit; ergo iustitia alget, fortitudo esurit, clementia sitit.

Quid porro ? Non interrogabo illos, quam figuram habeant ista animalia ? Hominis an equi an ferae ? Si rotundam illis qualem deo dederint, quaeram, an et avaritia et luxuria et dementia aeque rotundae sint. Sunt enim et ipsae animalia. Si has quoque

v3.p.294
conrotundaverint, etiamnunc interrogabo, an prudens ambulatio animal sit. Necesse est confiteantur, deinde dicant ambulationem animal esse et quidem rotundum.

Ne putes autem primum me [*](me added by Hermes.) ex nostris non ex praescripto loqui, sed meae sententiae esse: inter Cleanthen et discipulum eius Chrysippum non convenit, quid sit ambulatio. Cleanthes ait spiritum esse a principali usque in pedes permissum, Chrysippus ipsum principale. Quid [*](quid later MSS.; quod BA.) est ergo, cur non ipsius Chrysippi exemplo sibi quisque se vindicet et ista tot animalia, quot mundus ipse non potest capere, derideat ? "

Non sunt," inquit, " virtutes multa animalia, et tamen animalia sunt. Nam quemadmodum aliquis et poeta est et orator, et tamen unus, sic virtutes istae animalia sunt, sed multa non sunt. Idem est animus et animus [*](et animus MSS.; del. Vulg.) et iustus et prudens et fortis, ad singulas virtutes quodammodo se habens."

Sublata controversia [*](sublata controversia Brakman; sublata MSS.) convenit nobis. Nam et ego interim fateor animum animal esse, postea visurus, quam de ista re sententiam feram; actiones eius animalia esse nego. Alioqui et omnia verba erunt animalia et omnes versus; nam si prudens sermo bonum est, bonum autem omne animal est, sermo animal est. [*](sermo animal est vulg.; om. MSS.) Prudens versus bonum est, bonum autem omne animal est; versus ergo animal est. Ita " arma virumque cano," animal est, quod non possunt rotundum dicere, cum sex pedes

v3.p.296
habeat. "

Textorium," inquis, " totum mehercules istud, quod cum maxime agitur." Dissilio risu, cum mihi propono soloecismum animal esse et barbarismum et synlogismum et aptas illis facies tamquam pictor adsigno. Haec disputamus attractis superciliis, fronte rugosa ? Non possum hoc loco dicere illud Caelianum: " O tristes ineptias ! " Ridiculae sunt. Quin itaque potius aliquid utile nobis ac salutare tractamus et quaerimus, quomodo ad virtutes pervenire possimus, quae nos ad illas via adducat.

Doce me non an fortitudo animal sit, sed nullum animal felix esse sine fortitudine, nisi contra fortuita convaluit et omnis casus, [*](casus later MSS.; causas BA.) antequam exciperet, meditando praedomuit. Quid est fortitudo ? Munimentum humanae imbecillitatis inexpugnabile, quod qui circumdedit sibi, securus in hac Vitae obsidione perdurat; utitur enim suis viribus, suis telis.

Hoc loco tibi Posidonii nostri referre sententiam volo: " Non est quod umquam fortunae armis putes esse te tutum; tuis pugna. Contra ipsam fortuna non armat; itaque contra hostes instructi, contra ipsam inermes sunt."

Alexander Persas quidem et Hyrcanos et Indos et quicquid gentium usque in oceanum extendit oriens, vastabat fugabatque, sed ipse modo occiso amico, modo amisso iacebat in tenebris, alias scelus, alias

v3.p.298
desiderium suum maerens, victor tot regum atque populorum irae tristitiaeque succumbens. Id enim egerat, ut omnia potius haberet in potestate quam adfectus.

O quam magnis homines tenentur erroribus, qui ius dominandi trans maria cupiunt permittere felicissimosque se iudicant, si multas [*](si multas later MSS.; simulatas BA.) milite [*](milite Buecheler; pro milite BA.) provincias optinent et novas veteribus adiungunt, ignari, quod sit illud ingens parque dis regnum.

Imperare sibi maximum imperium est. Doceat me, quam sacra res sit iustitia alienum bonum spectans, nihil ex se petens nisi usum sui. Nihil sit illi cum ambitione famaque; sibi placeat.

Hoc ante omnia sibi quisque persuadeat: me iustum esse gratis oportet. Parum est; adhuc illud persuadeat sibi: me in hanc pulcherrimam virtutem ultro etiam inpendere iuvet. Tota cogitatio a privatis commodis quam longissime aversa sit. Non est quod spectes, quod sit iustae rei praemium; maius in iusto [*](in iusto Schweighaeuser and Madvig; iniustae BA; in iustitia later MSS.) est. Illud adhuc tibi adfige, quod paulo ante dicebam: nihil ad rem pertinere, quam multi aequitatem tuam noverint.

Qui virtutem suam publicari vult, non virtuti laborat, sed gloriae. Non vis esse iustus [*](iustus later MSS.; intus BA.) sine gloria ? At mehercules saepe iustus esse debebis cum infamia. Et tunc, si sapis, mala opinio bene parta delectet. VALE.

v3.p.300