Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Tanti putemus oculos intendere; iam apparebit, quam brevia, quam incerta, quam tuta timeantur. Talis est animorum nostrorum confusio, qualis Lucretio visa est:

  1. Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis
  2. In tenebris metuunt, ita nos in luce timemus.
Quid ergo ? Non omni puero stultiores sumus qui in luce timemus ?

Sed falsum est, Lucreti, non timemus in luce; omnia nobis fecimus tenebras. Nihil videmus, nec quid noceat nec quid expediat; tota vita incursitamus nec ob hoc resistimus aut circumspectius pedem ponimus. vides autem, quam sit furiosa res in tenebris impetus. At mehercules id agimus, ut longius revocandi simus, et cum ignoremus, quo feramur, velociter tamen illo, quo intendimus, perseveramus.

Sed lucescere, si velimus, potest. Uno autem modo potest, si quis hanc humanorum divinorumque notitiam scientia acceperit, si illa se non perfuderit, sed infecerit, si eadem, quamvis sciat, retractaverit et ad se saepe rettulerit, si quaesierit, quae sint bona, quae mala, quibus hoc falso sit nomen adscriptum, si quaesierit de honestis et turpibus, de providentia.

Nec [*](nec later MSS.; et BA.) intra haec humani ingenii sagacitas sistitur;

v3.p.270
prospicere et ultra mundum libet, quo feratur, unde surrexerit, in quem exitum tanta rerum velocitas properet. Ab hac divina contemplatione abductum animum in sordida et humilia pertraximus, ut avaritiae serviret, ut relicto mundo terminisque eius et dominis cuncta versantibus terram rimaretur et quaereret, quid ex illa mali effoderet, non contentus oblatis.

Quidquid nobis bono futurum erat, deus et parens noster in proximo posuit; non expectavit inquisitionem nostram et ultro dedit. Nocitura altissime pressit. Nihil nisi de nobis queri possumus; ea, quibus periremus, nolente rerum natura et abscondente protulimus. Addiximus animum voluptati, cui indulgere initium omnium malorum est, tradidimus ambitioni et famae, ceteris aeque vanis et inanibus.