Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hoc totam vitam nostram occupavit, quod totum diem occupare non potuit ? " Accessit illud quoque: tam supervacuae mihi visae sunt habentibus quam fuerunt spectantibus.

Hoc itaque ipse mihi dico, quotiens tale aliquid praestrinxerit oculos meos, quotiens occurrit domus splendida, cohors culta servorum, lectica formonsis inposita calonibus: Quid miraris ? Quid stupes ? Pompa est. Ostenduntur istae res, non possidentis, et dum placent, transeunt.

Ad veras potius te converte divitias. Disce parvo esse contentus et illam vocem magnus atque animosus exclama: ' habemus aquam, habemus polentam, Iovi ipsi controversiam de felicitate [*](felicitate later MSS.; facilitate BA.) faciamus.' Faciamus, oro te, etiam si ista defuerint. Turpe est beatam vitam in auro et

v3.p.276
argento reponere, aeque turpe in aqua et polenta.

' Quid ergo faciam, si ista non fuerint ? ' Quaeris, quod sit remedium inopiae ? Famem fames finit; alioquin quid interest, magna sint an exigua, quae servire te cogant ? Quid refert, quantulum sit, quod tibi possit negare fortuna ?

Haec ipsa aqua et polenta in alienum arbitrium cadit. Liber est autem non in quem parum licet fortunae, sed in quem nihil. Ita [*](ita later MSS.; ista BA.) est: nihil desideres oportet, si vis Iovem provocare nihil desiderantem."

Haec nobis Attalus dixit [*](After dixit later MSS. have natura omnibus dixit; om. BA.) ; quae si voles frequenter cogitare, id ages, ut sis felix, non ut videaris, et ut tibi videaris, non aliis. VALE.