Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Hic homini satis alimentorum citra sanguinem esse credebat et crudelitatis consuetudinem fieri, ubi in voluptatem esset adducta laceratio. Adiciebat contrahendam materiam esse luxuriae; colligebat bonae valitudini contraria esse alimenta varia et nostris aliena corporibus.

At Pythagoras omnium inter omnia cognationem esse dicebat et animorum commercium in alias atque alias formas transeuntium. Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur. videbimus, per quas temporum vices et quando pererratis pluribus domiciliis in hominem revertatur; interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam,inscii incurrere et ferro morsuve violare, si in quo cognatus

v3.p.242
aliqui spiritus hospitaretur.

Haec cum exposuisset Sotion et inplesset argumentis suis, " Non credis," inquit, " animas in alia corpora atque alia discribi et migrationem esse quod dicimus mortem ? Non credis in his pecudibus ferisve aut aqua mersis illum quondam hominis animum morari ? Non credis nihil perire in hoc mundo, sed mutare regionem ? Nec tantum caelestia per certos circuitus verti, sed animalia quoque per vices ire et animos per orbem agi ? Magni ista crediderunt viri.

Itaque iudicium quidem tuum sustine, ceterum omnia tibi in integro serva. Si vera sunt ista, abstinuisse animalibus innocentia est; si falsa, frugalitas est. Quod istic credulitatis [*](credulitatis cod. Rhedig.; crudelitatis BA.) tuae damnum est ? Alimenta tibi leonum et vulturum eripio."

His ego instinctus abstinere animalibus coepi, et anno peracto non tantum facilis erat mihi consuetudo, sed dulcis. Agitatiorem mihi animum esse credebam, nec tibi hodie adfirmaverim, an fuerit. Quaeris, quomodo desierim ? In primum Tiberii Caesaris principatum iuventae tempus inciderat. Alienigena tum sacra movebantur, sed inter argumenta superstitionis ponebatur quorundam animalium abstinentia. Patre itaque meo rogante, qui non calumniam timebat, sed philosophiam oderat, ad pristinam

v3.p.244
consuetudinem redii. Nec difficulter mihi, ut inciperem melius cenare, persuasit.

Laudare solebat Attalus culcitam, quae resisteret corpori; tali utor etiam senex, in qua vestigium apparere non possit. Haec rettuli ut probarem tibi, quam vehementes haberent tirunculi impetus primos ad optima quaeque, si quis [*](quis later MSS.; quisque BA.) exhortaretur illos, si quis incenderet. [*](incenderet Hense; intenderet BA1.) Sed aliquid praecipientium vitio peccatur, qui nos docent disputare, non vivere, aliquid discentium, qui propositum adferunt ad praeceptores suos non animum excolendi, sed ingenium. Itaque quae philosophia fuit, facta philologia est.

Multum autem ad rem pertinet, quo proposito ad quamquam rem accedas. Qui grammaticus futurus Vergilium scrutatur, non hoc animo legit illud egregium:

  1. fugit inreparabile tempus:
vigilandum est; nisi properamus, relinquemur; agit nos agiturque velox dies; inscii rapimur; omnia in futurum disponimus et inter praecipitia lenti sumus; sed ut observet, quotiens vergilius de celeritate [*](celeritate later MSS.; claritate BA.) temporum dicit, hoc uti verbo illum " fugit."
  1. Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
  2. Prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus
  3. Et labor, et durae rapit inclementia mortis.

Ille, qui ad philosophiam spectat, haec eadem quo debet, adducit: numquam vergilius, inquit, dies dicit

v3.p.246
ire, sed fugere, quod currendi genus concitatissimum est, et optimos quosque primos rapi [*](rapi later MSS.; rapit BA.) ; quid ergo cessamus nos ipsi concitare, ut velocitatem rapidissimae rei possimus aequare ? Meliora praetervolant, deteriora succedunt.

Quemadmodum ex amphora primum, quod est sincerissimum, effluit, gravissimum quodque turbidumque subsidit, sic in aetate nostra quod est optimum, in primo est. Id exhauriri aliis [*](aliis Haase; in aliis BA.) potius patimur, ut nobis faecem reservemus ? Inhaereat istud animo et tamquam missum oraculo placeat:

  1. Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
  2. Prima fugit.

Quare optima ? Quia quod restat, incertum est. Quare optima ? Quia iuvenes possumus discere, possumus facilem animum et adhuc tractabilem ad meliora convertere; quia hoc tempus idoneum est laboribus, idoneum agitandis per studia ingeniis et [*](et later MSS.; est et BA.) exercendis per opera corporibus; quod superest, segnius et languidius est et propius a fine.

Itaque toto hoc agamus animo et omissis, ad quae devertimur, in rem unam laboremus, ne hanc temporis pernicissimi celeritatem, quam retinere non possumus, relicti demum intellegamus. Primus quisque tamquam optimus dies placeat et redigatur in nostrum.

Quod fugit, occupandum est. Haec non cogitat ille, qui grammatici [*](grammatici edd.; grammati BA.) oculis carmen istud

v3.p.248
legit, ideo optimum quemque primum esse diem, quia subeunt morbi, quia senectus premit et adhuc adulescentiam cogitantibus supra caput est; sed ait Vergilium semper una ponere morbos et senectutem, non mehercules immerito. Senectus enim insanabilis morbus est.

Praeterea, inquit, hoc senectuti cognomen inposuit, tristem illam vocat:

  1. subeunt morbi tristisque senectus.
Alio loco dicit:
  1. Pallentesque habitant morbi tristisque senectus.
Non est quod mireris ex eadem materia suis quemque studiis apta colligere; in eodem prato bos herbam quaerit, canis leporem, ciconia lacertam.

Cum Ciceronis librum de Re Publica prendit [*](de re p. prendit Erasmus; deprendit BA.) hinc philologus aliquis,hinc grammaticus, hinc philosophiae deditus, alius alio curam suam mittit. Philosophus admiratur contra iustitiam dici tam multa potuisse. Cum ad hanc eandem lectionem philologus accessit, hoc subnotat: Duos Romanos reges esse, quorum alter patrem non habet, alter matrem. Nam de Servi matre dubitatur; Anci pater nullus, Numae nepotis, [*](Numae nepotis Buecheler; Numae (nume) nepotes BA.) dicitur.

Praeterea notat eum, quem nos dictatorem dicimus et in historiis ita nominari legimus, aput antiquos magistrum populi vocatum. Hodieque id extat in auguralibus libris, et testimonium est, quod qui ab illo nominatur, magister equitum est. Aeque notat Romulum perisse solis

v3.p.250
defectione; provocationem ad populum etiam a [*](etiam a later MSS.; etiam BA.) regibus fuisse; id ita in pontificalibus libris esse et alii quiqui [*](id quiqui Windhaus; id ita inveniri in p. l. et aliqui B (aliqui A).) putant et Fenestella.

Eosdem libros cum grammaticus explicuit, primum verba expressa, [*](expressa later MSS.; expresse BA.) reapse [*](reapse Schweighaeuser; ab se BA.) dici a Cicerone, id est re ipsa, in commentarium refert, nec minus sepse, [*](sepse Muretus; sese BA.) id est se ipse. Deinde transit ad ea, quae consuetudo saeculi mutavit, tamquam ait Cicero: " quoniam sumus ab ipsa calce eius interpellatione revocati." Hanc quam nunc in circo cretam vocamus, calcem antiqui dicebant. Deinde Ennianos [*](Ennianos Pincianus; inanes BA.) colligit versus et in primis illos de

Africano scriptos:

  1. cui nemo civis neque hostis
  2. Quibit [*](quibit Pincianus; quivult BA.) pro factis reddere opis pretium.
Ex eo se ait intellegere, opem [*](opem add. Korsch.) aput antiquos non tantum auxilium significasse, sed operam. Ait enim Ennius [*](ait enim Ennius Vahlen and Haase; ait operaenim ineius BA.) neminem potuisse Scipioni [*](Scipioni Pincianus; Scipionem BA.) neque civem neque hostem reddere operae pretium. Felicem deinde se putat, quod invenerit, unde visum sit Vergilio dicere:

quem super ingens porta tonat caeli. Ennium [*](Ennium Pincianus; Ennius BA.) hoc ait Homero subripuisse, [*](subripuisse cod. Rom.; se subripuisse BA.) Ennio

v3.p.252
vergilium. Esse enim apud Ciceronem in his ipsis de Re Publica hoc epigramma Enni:
  1. Si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est,
  2. Mi soli caeli maxima porta patet.

Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae vitae trahendam, non ut verba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas voces et animosas, quae mox in rem transferantur. Sic ista ediscamus, ut quae fuerint verba, sint opera.

Nullos autem peius mereri de omnibus mortalibus iudico quam qui philosophiam velut aliquod artificium venale didicerunt, qui aliter vivunt quam vivendum esse praecipiunt. Exempla enim se ipsos inutilis disciplinae circumferunt nulli non vitio, quod insequuntur, obnoxii.

Non magis mihi potest quisquam talis prodesse praeceptor quam gubernator in tempestate nauseabundus. Tenendum rapiente fluctu gubernaculum, luctandum cum ipso mari, eripienda sunt vento vela; quid me potest adiuvare rector navigii attonitus et vomitans ? Quanto maiore putas vitam tempestate iactari quam ullam ratem ? Non est loquendum, sed gubernandum.