Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Cum vero commendare paupertatem coeperat et ostendere, quam quidquid usum excederet, pondus esset supervacuum et grave ferenti, saepe exire e schola pauperi libuit. Cum coeperat voluptates nostras traducere, laudare castum corpus, sobriam mensam, puram mentem non tantum ab inlicitis voluptatibus, sed etiam supervacuis, libebat circumscribere gulam ac ventrem.

Inde mihi quaedam permansere, Lucili. Magno enim in omnia inceptu veneram. Deinde ad civitatis vitam reductus ex bene coeptis pauca servavi. Inde ostreis boletisque in omnem vitam renuntiatum est; nec enim cibi, sed oblectamenta sunt ad edendum saturos cogentia, quod gratissimum est edacibus et se ultra quam capiunt farcientibus, facile descensura, facile reditura.

Inde in omnem vitam unguento abstinemus, quoniam optimus odor in corpore est nullus. Inde vino carens stomachus. Inde in omnem vitam balneum fugimus, decoquere corpus atque exinanire

v3.p.240
sudoribus inutile simul delicatumque credidimus. Cetera proiecta redierunt, ita tamen, ut quorum abstinentiam interrupi, modum servem et quidem abstinentiae proximiorem, nescio an difficiliorem, quoniam quaedam absciduntur facilius animo quam temperantur.

Quoniam coepi tibi exponere, quanto maiore impetu ad philosophiam iuvenis accesserim quam senex pergam, non pudebit fateri, quem mihi amorem Pythagoras iniecerit. Sotion dicebat, quare ille animalibus abstinuisset, quare postea Sextius. Dissimilis utrique causa erat, sed utrique magnifica.

Hic homini satis alimentorum citra sanguinem esse credebat et crudelitatis consuetudinem fieri, ubi in voluptatem esset adducta laceratio. Adiciebat contrahendam materiam esse luxuriae; colligebat bonae valitudini contraria esse alimenta varia et nostris aliena corporibus.

At Pythagoras omnium inter omnia cognationem esse dicebat et animorum commercium in alias atque alias formas transeuntium. Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur. videbimus, per quas temporum vices et quando pererratis pluribus domiciliis in hominem revertatur; interim sceleris hominibus ac parricidii metum fecit, cum possent in parentis animam,inscii incurrere et ferro morsuve violare, si in quo cognatus

v3.p.242
aliqui spiritus hospitaretur.

Haec cum exposuisset Sotion et inplesset argumentis suis, " Non credis," inquit, " animas in alia corpora atque alia discribi et migrationem esse quod dicimus mortem ? Non credis in his pecudibus ferisve aut aqua mersis illum quondam hominis animum morari ? Non credis nihil perire in hoc mundo, sed mutare regionem ? Nec tantum caelestia per certos circuitus verti, sed animalia quoque per vices ire et animos per orbem agi ? Magni ista crediderunt viri.

Itaque iudicium quidem tuum sustine, ceterum omnia tibi in integro serva. Si vera sunt ista, abstinuisse animalibus innocentia est; si falsa, frugalitas est. Quod istic credulitatis [*](credulitatis cod. Rhedig.; crudelitatis BA.) tuae damnum est ? Alimenta tibi leonum et vulturum eripio."

His ego instinctus abstinere animalibus coepi, et anno peracto non tantum facilis erat mihi consuetudo, sed dulcis. Agitatiorem mihi animum esse credebam, nec tibi hodie adfirmaverim, an fuerit. Quaeris, quomodo desierim ? In primum Tiberii Caesaris principatum iuventae tempus inciderat. Alienigena tum sacra movebantur, sed inter argumenta superstitionis ponebatur quorundam animalium abstinentia. Patre itaque meo rogante, qui non calumniam timebat, sed philosophiam oderat, ad pristinam

v3.p.244
consuetudinem redii. Nec difficulter mihi, ut inciperem melius cenare, persuasit.

Laudare solebat Attalus culcitam, quae resisteret corpori; tali utor etiam senex, in qua vestigium apparere non possit. Haec rettuli ut probarem tibi, quam vehementes haberent tirunculi impetus primos ad optima quaeque, si quis [*](quis later MSS.; quisque BA.) exhortaretur illos, si quis incenderet. [*](incenderet Hense; intenderet BA1.) Sed aliquid praecipientium vitio peccatur, qui nos docent disputare, non vivere, aliquid discentium, qui propositum adferunt ad praeceptores suos non animum excolendi, sed ingenium. Itaque quae philosophia fuit, facta philologia est.

Multum autem ad rem pertinet, quo proposito ad quamquam rem accedas. Qui grammaticus futurus Vergilium scrutatur, non hoc animo legit illud egregium:

  1. fugit inreparabile tempus:
vigilandum est; nisi properamus, relinquemur; agit nos agiturque velox dies; inscii rapimur; omnia in futurum disponimus et inter praecipitia lenti sumus; sed ut observet, quotiens vergilius de celeritate [*](celeritate later MSS.; claritate BA.) temporum dicit, hoc uti verbo illum " fugit."
  1. Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
  2. Prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus
  3. Et labor, et durae rapit inclementia mortis.

Ille, qui ad philosophiam spectat, haec eadem quo debet, adducit: numquam vergilius, inquit, dies dicit

v3.p.246
ire, sed fugere, quod currendi genus concitatissimum est, et optimos quosque primos rapi [*](rapi later MSS.; rapit BA.) ; quid ergo cessamus nos ipsi concitare, ut velocitatem rapidissimae rei possimus aequare ? Meliora praetervolant, deteriora succedunt.