Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Nam et hoc corpus est. Bonum hominis necesse est corpus sit, cum ipse sit corporalis. Mentior, nisi et quae aiunt illum et quae valitudinem eius vel custodiunt vel restituunt, corpora sunt; ergo et bonum eius corpus est. Non puto te dubitaturum, an adfectus corpora sint—ut aliud quoque, de quo non quaeris, infulciam—tamquam ira, amor, tristitia,nisi [*](nisi Gertz; si BA.) dubitas, an vultum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem evocent, an fugent sanguinem. Quid ergo ? Tam manifestas notas corporis credis inprimi [*](inprimi later MSS.; incrimine BA.) nisi a corpore ?

Si adfectus corpora sunt, et morbi animorum, ut [*](ut Windhaus and Gertz, with cod. Velz.; et BA.) avaritia, crudelitas, indurata vitia et in statum inemendabilem adducta; ergo et malitia

v3.p.220
et species eius omnes, malignitas, invidia, superbia; ergo et bona, primum quia contraria istis sunt, deinde quia eadem tibi indicia praestabunt.

An non vides, quantum oculis det vigorem fortitudo ? Quantam intentionem prudentia ? Quantam modestiam et quietem reverentia ? Quantam serenitatem laetitia ? Quantum rigorem severitas ? Quantam remissionem lenitas ? Corpora ergo sunt, quae colorem habitumque corporum mutant, quae in illis regnum suum exercent.

Omnes autem, quas rettuli, virtutes bona [*](bona later MSS.; bonae BA.) sunt, et quicquid ex illis est. Numquid est dubium, an id, quo quid tangi potest, corpus sit ?

  1. Tangere enim et tangi nisi corpus nulla potest res,
ut ait Lucretius. Omnia autem ista, quae dixi, non mutarent corpus, nisi tangerent; ergo corpora sunt.

Etiam nunc cui tanta vis est, ut inpellat et cogat et retineat et inhibeat, [*](inhibeat Gertz; iubeat BA.) corpus est. Quid ergo ? Non timor retinet ? Non audacia inpellit ? Non fortitudo inmittit et impetum dat ? Non moderatio ac revocat ? Non gaudium extollit ? Non tristitia adducit ?

Denique quidquid facimus, aut, malitiae aut virtutis gerimus imperio. Quod imperat corpori, corpus est, [*](est later MSS.; sit BA.) quod vim corpori adfert, corpus. Bonum corporis corporalest, [*](corporalest Windhaus; corporalis BA; corporalis res est later MSS.) bonum hominis et corporis bonum est; itaque corporale [*](corporale later MSS.; corporalis BA.) est.

Quoniam, ut voluisti, morem gessi tibi, nunc ipse dicam mihi, quod dicturum esse te video: latrunculis

v3.p.222
ludimus. In supervacuis subtilitas teritur; non faciunt bonos ista, sed doctos. Apertior res est sapere, immo simpliciter satius [*](satius Buecheler; faucis BA.) est ad mentem bonam uti litteris, sed nos ut cetera in supervacuum diffundimus, ita philosophiam ipsam.

Quemadmodum omnium rerum, sic litterarum quoque intemperantia laboramus; non vitae sed scholae discimus. VALE.

Ubi illa prudentia tua ? Ubi in dispiciendis rebus subtilitas ? Ubi magnitudo ? Iam pusilla te res angit [*](te res angit later MSS.; tangit BA; pusilla tangunt Erasmus.) ? Servi occupationes tuas occasionem fugae putaverunt. Si amici deciperent—habeant enim sane nomen, quod illis noster error [*](error Madvig; e priori or epicurus BA.) inposuit, et vocentur, quo turpius non sint—omnibus rebus tuis desset aliquid; nunc [*](desset aliquid; nunc inserted by Hense.) desunt illi, qui et operam tuam conterebant et te aliis molestum esse credebant.

Nihil horum insolitum, nihil inexpectatum est. Offendi rebus istis tam ridiculum est quam queri, quod spargaris in publico aut inquineris in luto. Eadem vitae condicio est, quae balnei, turbae, itineris: quaedam in te mittentur, [*](in te mittentur Lipsius; intermittentur BA.) quaedam incident.

v3.p.224
Non est delicata res vivere. Longam viam ingressus es; et labaris oportet et arietes et cadas et lasseris et exclames: "O mors ! " id est mentiaris. Alio loco comitem relinques, alio efferes, alio timebis; per eiusmodi offensas emetiendum est confragosum hoc iter.

Mori vult ? Praeparetur animus contra omnia; sciat se venisse, ubi tonat fulmen. Sciat se venisse, ubi

  1. Luctus et ultrices posuere cubilia curae
  2. Pallentesque habitant morbi tristisque senectus.
In hoc contubernio vita degenda est. Effugere ista non potes, contemnere potes. Contemnes autem, si saepe cogitaveris et futura praesumpseris.

Nemo non fortius ad id, cui se diu conposuerat, accessit et duris quoque, si praemeditata erant, obstitit. At contra inparatus etiam levissima expavit. Id agendum est, ne quid nobis inopinatum sit. Et quia omnia novitate graviora sunt, hoc cogitatio adsidua praestabit, ut nulli sis malo tiro.

" Servi me reliquerunt." Alium compilaverunt, alium accusaverunt, alium occiderunt, alium prodiderunt, alium calcaverunt, alium veneno, alium criminatione petierunt; quicquid dixeris, multis accidit. Deinceps quae multa et varia sunt, in nos

v3.p.226
tela deriguntur. [*](varia sunt, in nos tela deriguntur Hense; B and A omit tela and read dirigantur.) Quaedam in nos fixa sunt, quaedam vibrant et cum maxime veniunt, quaedam in alios perventura nos stringunt.

Nihil miremur eorum, ad quae nati sumus, quae ideo nulli querenda, quia paria sunt omnibus. Ita dico, paria sunt; nam etiam quod effugit aliquis, pati potuit. Aequum autem ius est non quo omnes usi sunt, sed quod omnibus latum est. Imperetur aequitas animo et sine querella mortalitatis tributa pendamus.

Hiems frigora adducit: algendum est. Aestas calores refert: aestuandum est. Intemperies caeli valitudinem temptat: aegrotandum est. Et fera nobis aliquo loco occurret et homo perniciosior feris omnibus. Aliud aqua, aliud ignis eripiet. Hanc rerum condicionem mutare non possumus; illud possumus, magnum sumere animum et viro bono dignum, quo fortiter fortuita patiamur et naturae consentiamus.

Natura autem hoc, quod vides, regnum mutationibus temperat; nubilo serena succedunt; turbantur maria, cum quieverunt; fiant in vicem venti; noctem dies sequitur; pars caeli consurgit, pars mergitur. Contrariis rerum aeternitas constat.

Ad hanc legem animus noster aptandus est; hanc sequatur, huic pareat. Et quaecumque fiunt, debuisse fieri putet nec velit obiurgare naturam. Optimum est pati, quod emendare non possis, et

v3.p.228
deum, quo auctore cuncta proveniunt, sine murmuratione comitari; malus miles est qui imperatorem gemens sequitur.

Quare inpigri atque alacres excipiamus imperia nec deseramus [*](deseramus later MSS.; desimus BA.) hunc operis pulcherrimi cursum, cui quidquid patiemur, intextum est.

Et sic adloquamur Iovem, cuius gubernaculo [*](gubernaculo later MSS.; tabernaculo BA.) moles ista derigitur, quemadmodum Cleanthes noster versibus disertissimis adloquitur, quos mihi in nostrum sermonem mutare permittitur Ciceronis, disertissimi viri, exemplo. Si placuerint, boni consules; si displicuerint, scies me in hoc secutum Ciceronis exemplum:

  1. Duc, o parens celsique dominator poli,
  2. Quocumque placuit; nulla parendi mora est.
  3. Adsum inpiger. Fac nolle, comitabor gemens
  4. Maiusque patiar, facere quod licuit bono.
  5. Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.

Sic vivamus, sic loquamur; paratos nos inveniat atque inpigros fatum. Hic est magnus animus, qui se ei tradidit; at contra ille pusillus et degener, qui obluctatur et de ordine mundi male existimat et emendare mavult deos quam se. Vale.