Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Gravissimum iudicabis malum, aliquem ex his, quos amabis, amittere, cum interim hoc tam ineptum erit quam flere, quod arboribus amoenis et domum tuam ornantibus decidant folia. Quicquid te delectat, aeque vide ut flores virides; dum virent, utere;2 alium alio die casus excutiet. Sed quemadmodum frondium iactura facilis est, quia renascuntur, sic istorum, quos amas quosque oblectamenta vitae putas esse, damnum, quia reparantur, etiam si non renascuntur. "

Sed non erunt idem." Ne tu quidem idem eris. Omnis dies, omnis hora te mutat; sed in aliis rapina facilius apparet, hic latet, quia non ex aperto fiet. Alii auferuntur, at ipsi nobis furto subducimur. Horum nihil cogitabis nec remedia vulneribus oppones, sed ipse tibi seres sollicitudinum causas aha [*](ut utere Haase; ut videres dum {vireret, vireret} uter BA.)

v3.p.198
sperando, alia desperando. Si sapis, [*](sapis later MSS.; satis BA.) alterum alteri misce [*](misce later MSS.; misces BA,) : nec speraveris sine desperatione nec desperaveris [*](sine desperatione nec desperaveris later MSS.; sine speratione nec speraveris BA.) sine spe.

Quid per se peregrinatio prodesse cuiquam potuit ? Non voluptates illa temperavit, non cupiditates refrenavit, non iras repressit, non indomitos amoris impetus fregit, nulla denique animo mala eduxit. Non iudicium dedit, non discussit errorem, sed ut puerum ignota mirantem ad breve tempus rerum aliqua novitate detinuit.

Ceterum inconstantia mentis, quae maxime aegra est, lacessit, mobiliorem levioremque reddit ipsa iactatio. Itaque, quae petierant cupidissime loca, cupidius deserunt et avium modo transvolant citiusque quam venerant, abeunt.

Peregrinatio notitiam dabit gentium, novas tibi montium formas ostendet, invisitata spatia camporum et inriguas perennibus aquis valles, alicuius fluminis sub observatione naturam, sive ut Nilus aestivo incremento tumet, sive ut Tigris eripitur ex oculis et acto per occulta cursu integrae magnitudini redditur, sive ut Maeander, poetarum omnium exercitati et ludus, implicatur crebris anfractibus et saepe in vicinum alveo suo admotus, antequam sibi influat, flectitur; ceterum neque meliorem faciet neque saniorem.

Inter studia versandum est et inter auctores sapientiae, ut quaesita discamus, nondum inventa

v3.p.200
quaeramus; sic eximendus animus ex miserrima servitute in libertatem adseritur. Quamdiu quidem nesciens, quid fugiendum quid petendum, quid necessarium quid supervacuum, quid iustum quid iniustum [*](iniustum Cornelissen; honestum BA.) sit, non erit hoc peregrinari, sed errare.

Nullam [*](nullam later MSS.; nullum BA.) tibi opem feret iste discursus, peregrinaris enim cum adfectibus tuis et mala te tua sequuntur. Utinam quidem sequerentur. Longius abessent; nunc fers illa, non ducis. Itaque ubique te premunt et paribus incommodis urunt. [*](urunt later MSS.; erunt BA.) Medicina aegro, non regio, quaerenda est.

Fregit aliquis crus aut extorsit articulum: non vehiculum navemque conscendit, sed advocat medicum, ut fracta pars iungatur, ut luxata in locum reponatur. Quid ergo ? Animum tot locis fractum et extortum credis locorum mutatione posse sanari ? Maius est istud malum, quam ut gestatione curetur.