Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Deinde, ut dixi, ad animum refertur laus, non ad verba, quae conceptam laudem egerunt et in notitiam [*](in notitiam later MSS.; innocentiam BA.) plurium emittunt. Laudat qui laudandum esse iudicat. Cum tragicus ille apud nos ait magnificum esse " laudari a laudato viro," laude digno ait. Et cum aeque antiquus poeta ait " laus alit artis," [*](alit artes Erasmus; alitteris BA.) non laudationem dicit, quae corrumpit artes. Nihil enim aeque et eloquentiam et omne aliud studium auribus deditum vitiavit quam popularis adsensio.

Fama vocem utique desiderat, claritas potest etiam [*](etiam Buecheler; enim BA.) citra vocem contingere contenta iudicio. Plena

v3.p.178
est non tantum inter tacentis, sed etiam inter reclamantis. Quid intersit inter claritatem et gloriam dicam: gloria multorum iudiciis constat, claritas bonorum, " Cuius," inquit, " bonum est claritas, id est laus bono a bonis reddita ?

Utrum laudati an laudantis ? " Utriusque, Meum, qui laudor; quia natura me [*](natura me later MSS.; naturam mea BA.) amantem omnium genuit, et bene fecisse gaudeo, et gratos me invenisse virtutum interpretes laetor; hoc plurium [*](plurium later MSS.; plurimum BA.) bonum est, quod grati sunt, sed et meum. Ita enim animo conpositus sum, ut [*](ut later MSS.; et BA.) aliorum bonum meum iudicem, utique eorum, quibus ipse [*](ipse or istius later MSS.; iste BA.) sum boni causa.

Est istud laudantium bonum, virtute enim geritur; omnis autem virtutis actio bonum est. Hoc contingere illis non potuisset, nisi ego talis essem. Itaque utriusque bonum est merito laudari, tam mehercules quam bene iudicasse iudicantis bonum est et eius, secundum quem iudicatum est. Numquid dubitas, quin iustitia et habentis bonum sit et autem sit eius, cui debitum solvit ? Merentem laudare iustitia est; ergo utriusque bonum est.

Cavillatoribus istis abunde responderimus. [*](responderimus Pincianus; respondebimus BA.) Sed non debet hoc nobis esse propositum arguta disserere et philosophiam in has angustias ex sua maiestate detrahere; quanto satius est ire aperta [*](aperta later MSS.; aperte BA1.) via et recta quam sibi ipsum flexus disponere, quos cum magna

v3.p.180
molestia debeas relegere ? Neque enim quicquam aliud istae disputationes sunt quam inter se perite captantium lusus.

Dic potius, quam naturale sit in inmensum mentem suam extendere. Magna et generosa res est humanus animus: nullos sibi poni nisi communes et cum deo terminos patitur. Primum humilem non accipit patriam, Ephesum aut Alexandriam aut si quod est etiamnunc frequentius accolis [*](accolis Pincianus; oculis BA; incolis or occulis later MSS.) laetiusve tectis [*](laetiusve tectis Windhaus; laetius vectis BA.) solum; patria est illi quodcumque suprema et universa circuitu suo cingit, hoc omne convexum, intra quod iacent maria cum terris, intra quod aer humanis divina secernens etiam [*](etiam Pincianus; iam BA.) coniungit, in quo [*](quo Schweighaeuser; quod BA.) disposita tot lumina [*](lumina Haase; numina BA.) in actus suos excubant.

Deinde artam aetatem sibi dari non sinit: " omnes," inquit, " anni [*](anni Pinc.; ante BA.) mei sunt. Nullum saeculum magnis ingeniis clusum est, nullum non cogitationi pervium tempus. Cum venerit dies ille, qui mixtum hoc divini humanique secernat, corpus [*](corpus Pinc.; tempus BA.) hic, ubi inveni, relinquam, ipse me dis [*](diis later MSS.; diei BA.) reddam. Nec nunc sine illis sum, sed gravi terrenoque detineor."

Per has mortalis aevi moras illi meliori vitae longiorique proluditur. Quemadmodum decem [*](decem later MSS.; invicem BA.) mensibus tenet nos maternus uterus et praeparat non sibi, sed [*](sed later MSS.; et BA.) illi loco, in quem videmur emitti iam idonei spiritum trahere et in aperto durare; sic per hoc spatium, quod ab infantia patet in senectutem, in alium maturescimus partum. Alia origo nos expectat,

v3.p.182
alius rerum status. Nondum caelum nisi ex intervallo pati possumus; proinde intrepidus horam illam decretoriam prospice: non est animo suprema, sed corpori.

Quidquid circa, te iacet rerum, tamquam hospitalis loci sarcinas specta: transeundum est.

Excutit redeuntem natura sicut intrantem. Non licet plus efferre quam intuleris, immo etiam ex eo, quod ad vitam adtulisti, pars magna ponenda est: detrahetur tibi haec circumiecta, novissimum velamentum tui, cutis; detrahetur caro et suffusus sanguis discurrensque per totum; detrahentur ossa nervique, firmamenta fluidorum ac labentium.

Dies iste, quem tamquam extremum reformidas, aeterni natalis est. Depone onus; quid cunctaris, tamquam non prius quoque relicto, in quo latebas, corpore exieris ? Haeres, reluctaris; tum quoque magno nisu matris expulsus es. Gemis, ploras; et hoc ipsum flere nascentis est, sed tunc debebat ignosci: rudis et imperitus omnium veneras. Ex maternorum viscerum calido mollique fomento emissum adflavit aura liberior, deinde offendit durae manus tactus, tenerque adhuc et nullius rei gnarus obstipuisti inter ignota.

Nunc tibi non est novum separari ab eo, cuius ante pars fueris; aequo animo membra iam supervacua dimitte et istuc corpus inhabitatum diu pone.

v3.p.184
Scindetur, obruetur, abolebitur. Quid contristaris ? Ita solet fieri: pereunt semper [*](semper Pincianus; saepe BA.) velamenta nascentem. Quid ista sic diligis quasi tua ? Istis opertus es. veniet, qui te revellat dies et ex contubernio foedi atque olidi ventris educat.

Huic nunc quoque tu, quantum potes, te voluptatique, [*](subdue te voluptatique Bartsch and Hense; subvoluptariquae BA.) nisi quae necessariis seriisque [*](necessariis seriisque Hense; necessariisque BA.) cohaerebit; alienus iam hinc altius ab quid sublimiusque meditare. Aliquando naturae tibi arcana retegentur, discutietur ista caligo et lux undique clara percutiet.

Imaginare tecum, quantus ille sit fulgor tot sideribus inter se lumen miscentibus; nulla serenum umbra turbabit. Aequaliter splendebit omne caeli latus; dies et nox aeris infimi vices sunt. Tunc in tenebris vixisse te dices, cum totam lucem et totus aspexeris, quam nunc per angustissimas oculorum vias obscure intuens. Et tamen admirans illam iam procul; quid tibi videbitur divina lux, cum illam suo loco videris ?

Haec cogitatio nihil sordidum animo subsidere sinit, nihil humile, nihil crudele. Deos rerum omnium esse testes ait. Illis nos adprobari, illis in futurum parari iubet et aeternitatem proponere. Quam qui mente concepit, nullos horret exercitus, non ferretur tuba, nullis ad timorem minis agitur.

v3.p.186

Quidni non timeat qui mori sperat ? Is quoque, [*](qui mori sperat ? is quoque Buecheler; qui mori speriat. Se quoque BA.) qui animum tamdiu iudicat manere, quamdiu retinetur corporis vinculo, solutum statim spargit, ut etiam post mortem utilis esse possit. Quamvis enim ipse ereptus sit oculis, tamen

  1. Multa viri virtus animo multusque recursat
  2. Gentis honos.
Cogita, quantum nobis exempla bona prosint: scies magnorum virorum non minus praesentiam esse utilem quam memoriam. VALE.