Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Deinde, ut dixi, ad animum refertur laus, non ad verba, quae conceptam laudem egerunt et in notitiam [*](in notitiam later MSS.; innocentiam BA.) plurium emittunt. Laudat qui laudandum esse iudicat. Cum tragicus ille apud nos ait magnificum esse " laudari a laudato viro," laude digno ait. Et cum aeque antiquus poeta ait " laus alit artis," [*](alit artes Erasmus; alitteris BA.) non laudationem dicit, quae corrumpit artes. Nihil enim aeque et eloquentiam et omne aliud studium auribus deditum vitiavit quam popularis adsensio.

Fama vocem utique desiderat, claritas potest etiam [*](etiam Buecheler; enim BA.) citra vocem contingere contenta iudicio. Plena

v3.p.178
est non tantum inter tacentis, sed etiam inter reclamantis. Quid intersit inter claritatem et gloriam dicam: gloria multorum iudiciis constat, claritas bonorum, " Cuius," inquit, " bonum est claritas, id est laus bono a bonis reddita ?

Utrum laudati an laudantis ? " Utriusque, Meum, qui laudor; quia natura me [*](natura me later MSS.; naturam mea BA.) amantem omnium genuit, et bene fecisse gaudeo, et gratos me invenisse virtutum interpretes laetor; hoc plurium [*](plurium later MSS.; plurimum BA.) bonum est, quod grati sunt, sed et meum. Ita enim animo conpositus sum, ut [*](ut later MSS.; et BA.) aliorum bonum meum iudicem, utique eorum, quibus ipse [*](ipse or istius later MSS.; iste BA.) sum boni causa.

Est istud laudantium bonum, virtute enim geritur; omnis autem virtutis actio bonum est. Hoc contingere illis non potuisset, nisi ego talis essem. Itaque utriusque bonum est merito laudari, tam mehercules quam bene iudicasse iudicantis bonum est et eius, secundum quem iudicatum est. Numquid dubitas, quin iustitia et habentis bonum sit et autem sit eius, cui debitum solvit ? Merentem laudare iustitia est; ergo utriusque bonum est.

Cavillatoribus istis abunde responderimus. [*](responderimus Pincianus; respondebimus BA.) Sed non debet hoc nobis esse propositum arguta disserere et philosophiam in has angustias ex sua maiestate detrahere; quanto satius est ire aperta [*](aperta later MSS.; aperte BA1.) via et recta quam sibi ipsum flexus disponere, quos cum magna

v3.p.180
molestia debeas relegere ? Neque enim quicquam aliud istae disputationes sunt quam inter se perite captantium lusus.