Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quid huic optes nisi deos faciles ? Quid sibi vult ista carminis effeminati turpitudo ? Quid timoris

v3.p.166
dementissimi pactio ? Quid tam foeda vitae mendicatio ? Huic [*](huic Muretus; cui BA.) putes umquam recitasse Vergilium:
  1. Usque adeone mori miserum est ?
Optat ultima malorum, et quae pati gravissimum est extendi ac sustineri cupit; qua mercede ? Scilicet vitae longioris. Quod autem vivere est diu mori ?

Invenitur aliquis, qui velit inter supplicia tabescere et perire membratim et totiens per stilicidia emittere animam quam semel exhalare ? Invenitur, qui velit adactus ad illud infelix lignum, iam debilis, iam pravus et in foedum scapularum ac pectoris [*](ac pectoris later MSS.; acceptoris BA.) tuber elisus, cui multae moriendi causae etiam citra crucem fuerant, trahere animam tot tormenta tracturam ?

Nega nunc magnum beneficium esse naturae, quod necesse est mori. Multi peiora adhuc pacisci parati sunt: etiam amicum prodere, ut diutius vivant, et liberos ad stuprum manu sua tradere, ut contingat lucem videre tot consciam scelerum, Excutienda vitae cupido [*](cupido later MSS.; cui pido BA.) est discendumque nihil interesse, quando patiaris, quod quandoque patiendum est.

Quam bene vivas refert, non quam diu; saepe autem in hoc est [*](est Gruter; esse BA.) bene, ne diu. VALE.

v3.p.168

Quomodo molestus est iucundum somnium videnti qui excitat, aufert enim voluptatem, etiam si falsam, effectum tamen verae habentem; sic epistula tua mihi fecit iniuriam. Revocavit enim me cogitationi aptae traditum et iturum, si licuisset, ulterius.

Iuvabat de aeternitate animarum quaerere, immo mehercules credere. Praebebam [*](praebebam Buecheler; credebam BA.) enim me facilem opinionibus magnorum virorum rem gratissimam promittentium magis quam probantium. Dabam me spei tantae. Iam eram fastidio mihi, iam reliquias aetatis infractae contemnebam in immensum illud tempus et in possessionem omnis aevi transiturus; cum subito experrectus [*](experrectus later MSS.; experfectus BA.) sum epistula tua accepta et tam bellum somnium perdidi. Quod repetam, si te dimisero, et redimam.

Negat me epistula prima totam quaestionem explicuisse, in qua probare conabar id quod nostris placet, claritatem, quae post mortem contingit, bonum esse. Id enim me non solvisse, quod opponitur nobis: " Nullum," inquiunt, " bonum ex distantibus. Hoc autem ex distantibus constat."

Quod interrogas, mi Lucili, eiusdem quaestionis est

v3.p.170
loci alterius, et ideo non hoc [*](hoc added in later MSS.) tantum, sed alia quoque eodem [*](eodem later MSS.; om. BA.) pertinentia distuleram. Quaedam enim, ut scis, moralibus [*](moralibus later MSS.; moralia BA.) rationalia inmixta sunt. Itaque illam partem rectam et ad mores pertinentem tractavi: numquid stultum sit ac supervacuum ultra extremum diem curas, transmittere, an cadant bona nostra nobiscum nihilque sit eius, qui nullus est, an ex eo, quod, cum erit, sensuri non sumus, antequam sit, aliquis fructus percipi [*](percipi later MSS.; percipit BA.) aut peti possit.

Haec omnia mores spectant; itaque suo loco posita sunt. At quae a dialecticis contra hanc opinionem dicuntur, segreganda fuerunt et ideo seposita sunt. Nunc, quia omnia exigis, omnia quae dicunt persequar, deinde singulis occurram.

Nisi aliquid praedixero, intellegi non poterunt quae refellentur. Quid est, quod praedicere [*](praedicere later MSS.: praecidere BA.) velim ? Quaedam continua corpora esse, ut hominem; quaedam esse composita, ut navem, domum, omnia denique, quorum diversae partes iunctura in unum coactae sunt; quaedam ex distantibus, quorum adhuc membra separata sunt, tamquam exercitus, populus, senatus. Illi enim, per quos ista corpora efficiuntur, iure aut officio cohaerent, natura diducti et singuli sunt. Quid est, quod etiamnunc praedicere velim ?

Nullum bonum putamus esse, quod ex distantibus constat. Uno [*](uno later MSS.; unde BA.) enim spiritu unum bonum contineri

v3.p.172
ac regi debet, unum esse unius boni principale. Hoc si quando desideraveris, per se probatur; interim ponendum fuit, quia in nos [*](nos added by Schweighaeuser.) nostra tela mittuntur.

" Dicitis," inquit, " nullum bonum ex distantibus esse ? Claritas autem ista bonorum virorum secunda opinio est. Nam quomodo fama non est unius sermo nec infamia unius mala existimatio, sic nec claritas uni bono placuisse. Consentire in hoc plures insignes et spectabiles viri debent, ut claritas sit. Haec autem ex iudiciis plurium [*](plurium later MSS.; plurimum BA.) efficitur, id est distantium; ergo non est bonum.

Claritas," inquit, " laus est a bonis bono reddita; laus oratio, vox est aliquid significans; vox est autem, licet virorum sit bonorum, non [*](bonorum non inserted by Erasmus.) bonum. Nec enim quicquid vir bonus facit, bonum est. Nam et plaudit et sibilat, sed nec plausum quisquam nec sibilum, licet omnia eius admiretur et laudet, bonum dicit, non magis quam sternumentum aut tussim. Ergo claritas bonum non est.