De Clementia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Cogitato, in hac civitate, in qua turba per

p.374
latissima itinera sine intermissione defluens eliditur, quotiens aliquid obstitit, quod cursum eius velut torrentis rapidi moraretur, in qua tribus eodem tempore theatris caveae [*]( caveae Hosius : viae Mss. ) postulantur, in qua consumitur, quidquid terris omnibus aratur, quanta solitudo ac vastitas futura sit, si nihil relinquitur, nisi quod iudex severus absolvent.

Quotus quisque ex quaesitoribus est, qui non ex ipsa ea lege teneatur, qua quaerit ? quotus quisque accusator vacat culpa ? Et nescio, an nemo ad dandam veniam difficilior sit, quam qui illam petere saepius meruit.

Peccavimus omnes, alii gravia, alii leviora, alii ex destinata, alii forte impulsi aut aliena nequitia ablati ; alii in bonis consiliis parum fortiter stetimus et innocentiam inviti ac retinentes perdidimus ; nec deliquimus tantum, sed usque ad extremum aevi delinquemus.

Etiam si quis tam bene iam purgavit animum, ut nihil obturbare eum amplius possit ac fallere, ad innocentiam tamen peccando pervenit.

Quoniam deorum feci mentionem, optime hoc exemplum principi constituam, ad quod formetur, ut se talem esse civibus, quales sibi deos velit. Expedit ergo habere inexorabilia peccatis atque erroribus numina, expedit usque ad ultimam infesta

p.376
perniciem ? Et quis regum erit tutus, cuius non membra haruspices colligant ?

Quod si di placabiles et aequi delicta potentium non statim fulminibus persequuntur, quanto aequius est hominem hominibus praepositum miti animo exercere imperium et cogitare, uter mundi status gratior oculis pulchriorque sit, sereno et puro die, an cum fragoribus crebris omnia quatiuntur et ignes hinc atque illinc micant ! Atqui non alia facies est quieti moratique imperii quam sereni caeli et nitentis.

Crudele regnum turbidum tenebrisque obscurum est, inter trementes et ad repentinum sonitum expavescentes ne eo quidem, qui omnia perturbat, inconcusso. Facilius privatis ignoscitur pertinaciter se vindicantibus ; possunt enim laedi, dolorque eorum ab iniuria venit ; timent praeterea contemptum, et non rettulisse laedentibus gratiam infirmitas videtur, non clementia ; at cui ultio in facili est, is omissa ea certam laudem man- suetudinis consequitur.