De Clementia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

In qua civitate raro homines puniuntur, in ea consensus fit innocentiae et indulgetur velut publico bono. Putet se innocentem esse civitas, erit ; magis irascetur a communi frugalitate desciscentibus, si paucos esse eos viderit. Periculosum est, mihi crede, ostendere civitati, quanto plures mali sint.

Dicta est aliquando a senatu sententia, ut servos a liberis cultus distingueret ; deinde apparuit, quantum periculum immineret, si servi nostri numerare nos coepissent. Idem scito metuendum esse, si nulli ignoscitur; cito apparebit, pars civitatis deterior quanto praegravem Non minus principi

p.422
turpia sunt multa supplicia quam medico multa funera ; remissius imperanti melius paretur.

Natura contumax est humanus animus et in contrarium atque arduum nitens sequiturque facilius quam ducitur ; et ut generosi ac nobiles equi melius facili freno reguntur, ita clementiam voluntaria innocentia impetu suo sequitur, et dignam putat civitas, quam servet sibi. Plus itaque hac via proficitur.

Crudelitas minime humanum malum est indignumque tam miti animo ; ferina ista rabies est sanguine gaudere ac vulneribus et abiecto homine in silvestre animal transire. Quid enim interest, oro te, Alexander, leoni Lysimachum obicias an ipse laceres dentibus tuis ? Tuum illud os est, tua illa feritas. O quam cuperes tibi potius ungues esse, tibi rictum illum edendorum hominum capacem ! Non exigimus a te, ut manus ista, exitium familiarium certissimum, ulli salutaris sit, ut iste animus ferox, insatiabile gentium malum, citra sanguinem caedemque satietur ; clementia iam vocatur, ad occidendum amicum cum[*]( cum added by Baehrens. ) carnifex inter homines eligitur.