De Clementia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

O ne ille, cui contingit, ut sibi quoque vivere debeat ; in hoc adsiduis bonitatis argumentis probavit non rem publicam suam esse, sed se rei publicae. Quis huic audeat struere aliquod periculum ? Quis ab hoc non, si possit, fortunam quoque avertere velit, sub quo iustitia, pax, pudicitia, securitas, dignitas florent, sub quo opulenta civitas copia bonorum omnium abundat ? Nec alio animo rectorem suum intuetur, quam, si di immortales potestatem visendi sui faciant,

p.414
intueamur venerantes colentesque. Quid autem ?

Non proximum illis locum tenet is, qui se ex deorum natura gerit, beneficus ac largus et in melius potens ? Hoc adfectare, hoc imitari decet, maximum ita haberi, ut optimus simul habeare.

A duabus causis punire princeps solet, si aut se vindicat aut alium. Prius de ea parte disseram, quae ipsum contingit ; difficilius est enim moderari, ubi dolori debetur ultio, quam ubi exemplo.