De Clementia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Nullum animal morosius est, nullum maiore arte tractandum quam homo, nulli magis parcendum. Quid enim est stultius quam in iumentis quidem et canibus erubescere iras exercere, pessima autem condicione sub homine [*]( homine added by Lipsius. ) hominem esse ? Morbis medemur nec irascimur ; atqui et hic morbus est animi; mollem medicinam desiderat ipsumque medentem minime infestum aegro.

Mali medici est desperare, ne curet : idem in iis, quorum animus adfectus est, facere debebit is, cui tradita salus omnium est, non cito spem proicere nec mortifera signa pronuntiare ; luctetur cum vitiis, resistat, aliis morbum suum exprobret, quosdam molli curatione decipiat citius meliusque sanaturus re- mediis fallentibus ; agat princeps curam non tantum salutis, sed etiam honestae cicatricis.

Nulla regi gloria est ex saeva animadversione (quis enim dubitat posse ?), at contra maxima, si vim suam continet, si multos irae alienae eripuit, neminem suae impendit.