De Clementia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

haec gratum ac favorabilem reddidit, quamvis nondum subactis populi Romani cervicibus manum imposuisset; haec hodieque praestat illi famam, quae vix vivis principibus servit.

Deum esse non tamquam iussi credimus ; bonum fuisse principem Augustum, bene illi parentis nomen convenisse fatemur ob nullam aliam causam, quam quod contumelias quoque suas, quae acerbiores principibus solent esse quam iniuriae, nulla crudelitate exsequebatur, quod probrosis in se dictis adrisit, quod dare illum poenas apparebat, cum exigeret, quod, quoscumque ob adulterium filiae suae damnaverat, adeo non occidit, ut dimissis quo tutiores essent, diplomata daret.

Hoc est ignoscere, eum scias multos futuros, qui pro te nascantur et tibi sanguine alieno gratificentur, non dare tantum salutem, sed praestare.

Haec Augustus senex aut iam in senectutem annis vergentibus ; in adulescentia caluit, arsit ira, multa fecit, ad quae invitus oculos retorquebat. Comparare nemo mansuetudini tuae audebit divum Augustum, etiam si in certamen iuvenilium annorum

p.390
deduxerit senectutem plus quam maturam ; fuerit moderatus et clemens, nempe post mare Actiacum Romano cruore infectum, nempe post fractas in Sicilia classes et suas et alienas, nempe post Peru- sinas aras et proscriptiones.

Ego vero clementiam non voco lassam crudelitatem ; haec est. Caesar, clementia vera, quam tu praestas, quae non saevitiae paenitentia coepit, nullam habere maculam, num- quam civilem sanguinem fudisse; haec est in maxima potestate verissima animi temperantia et humani generis comprendens ut sui amor non cupiditate aliqua, non temeritate ingenii, non priorum principum exemplis corruptum, quantum sibi in cives suos liceat, experiendo temptare, sed hebetare aciem imperii sui.

Praestitisti, Caesar, civitatem incruentam, et hoc, quod magno animo gloriatus es nullam te toto orbe stillam cruoris humani misisse, eo maius est mirabiliusque, quod nulli umquam citius gladius commissus est.